11:13 1540 FEBRUAR. Tweww, Cunerum, et Nicolaum. Nostri te diligenter iusserunt salutari. Has literas scribo per JBritonem, quem Me optassem anno uno diutius retinere, nisi cogerer rationes eius comprobare. Argentorati, 6. Febr. Calvinus tuus. 207. FARELLUS CALVINO. Caroli causa dudum et toties fatigatus nihilominus eandem denuo recoquit, et multus est in excusando, carpendo et protestando, quasi bene sibi conscius, se adhuc rei non satisfecisse. Etiam de Fromento queritur. (Ex autographo Bibi. pastorum Neocomensium Epp. Farelli fascic. II. N. 3.) Quam carissimo fratri Io. Calvino Gallorum pastori. Argentorati. B. gratiam et pacem a Deo. Et omnes ^fratres et ego vel maxime lassi sumus toties causa Caroli fatigati: tractabatur in coetu nostro ob Grynaei amicas literasl) ad omnes scriptas, ac propter ea quae tu scribis de aperienda omnium mente in fratres quos in Domino colamus, quos et optamus semper magis ac magis in ecclesia Christi proficere, non solum sibi verum etiam aliis. Dolet non parum tam multos bonis fratribus abuti. Sed plus affert consolationis magisque recreat, quod boni quoque non inutilem experiuntur tam piorum fratrum operam. Quare discupientes ut unum sint et vere habeantur cum omnibus qui istic Christo militant, ut omnium nomine scriberem, quamvis mihi conscius quam sim ineptus ad hoc praestandum, ac quam posset commodius ab alio fieri, cui nihil intercessisset cum Carolo, quique et bona valetudine ac vi dicendi potentior esset, quum utrisque destituerer, conarer a me onus reiicere: verum pergentibus, quum in hoc sim ut fratribus bona suadentibus nemo reluctetur, fuit mos gerendus. Hoc impetravi ut tantum per te indicarem aliis, sic tamen ut nihil proponas nisi quod ad perfectam caritatem conservandam et ecclesiae commoda fecerit. Nam eo tendit omnium affectus. Primum igitur hoc exoptant fratres, ut dona Dei tam insignia tantorum Christi ministrorum, sicut integerrime ipsis utuntur multa fide ac diligentia boni viri, ita caute multa circumspectione, idque ubi ecclesiae causa agitur. Nam in propriis 207. 1) Cf. N. 195.