52:129 129 CAPUT IV. 130 respondere. 7. Res meas omnes patefaciet vobis Tychir cus, dilectus frater et fidelis minister ac conservus in Domino j 8. quem misi ad vos hac de causa, ut sciretis statum meum: et consolaretur corda vestra: 9. cum Onesimo fideli et dilecto fratre, qui est ex vobis: Omnia patefient vobis quae hic sunt. 5. Sapienter ambulate. Extraneos opponit domesticis fidei. Civitatis enim instar est ecclesia, cuius incolae sunt omnes fideles, mutua propinquitate inter se coniuncti: alieni autem sunt infideles. Sed cur Paulus istos prae fidelibus vult respici? Tres sunt causae. Primum ne ponatur caecis offendiculum. Quia nihil magis proclive quam incredulos nostra imprudentia in deterius impelli, ac vulnerari eorum animos, ut magis ac magis a religione abhorreant. Deinde ne illis praebeatur materia obtrectandi evangelio, atque ita prostituatur ludibrio Christi nomen, infestiores reddantur, excitentur turbae et persequutiones. Postremo ne, dum illis sumus permisti in convictu et aliis negotiis, inquinemur eorum sordibus, ac sensim profanescamus. Quo pertinet etiam quod sequitur, redimentes tempus. Quia videlicet eorum conversatio sit periculosa. Nam ad Ephesios (5, 16) rationem assignat, Quia dies mali sunt. Ac si diceret: In tanta saeculi corruptela eripiendam esse benefaciendi occasionem, et cum obstaculis luctandum. Quo itaque pluribus scandalis obsepta est via nostra, eo intentius cavendum est ne pedes nostri impingant, vel per ignaviam cessemus. 6. Sermo vester. Requirit sermonis suavitatem quae sua utilitate alliciat auditores. Neque enim sermones tantum palam improbos aut impios damnat, sed etiam nihili et otiosos. Ideo sale conditos esse iubet. Habent suos sales profani homines, sed de illis non loquitur: imo quia plausibiles sunt, ac favorem ut plurimum conciliant facetiae, ab earum usu et consuetudine oblique arcet fideles. Insulsum enim ducit quidquid non aedificat. Eodem sensu ponitur nomen g r a t i a e : ut contrarium sit dicacitati, loedoriis, et quibuslibet nugis quae vel laedunt, vel evanescunt. Ut sciatis quomodo. Qui se assuefecit circumspectis sermonibus, non incidet in multas absurditates, in quas subinde labuntur homines loquaces et garruli: sed continuo usu acquiret sibi recte et apposite respondendi peritiam. Quemadmodum rursus necesse est ut futiles homines ridendos se propinent, quoties de re aliqua interrogantur. Qua in re iustas poenas luunt ineptae suae loquacitatis. Nec dicit tantum quid, sed etiam quomodo: nec omnibus indifferenter, sed unicuique. Nam haec pars est non ultima prudentiae, singulorum haberet respectum. 7. Res meas. Ut sciant Colossenses quantam habeat ipsorum curam, quasi dato pignore eo6 confirmat. Nam quum esset in carcere et de vita Calvini opera. Vol. Lll.