50:129 129 CAPUT XL 136 eminere, nihil illis relinquit in quo mereantur quidquam laudis. Erat illud in speciem laudabile, contemnere pecuniam. Sed fucum eos facere dicit quo decipiant: quemadmodum si meretrix ornatum honestae matronae mutuetur. Detrahenda enim erat larva, quae Dei gloriam obscurabat. Dolosi sunt operarii, inquit, hoc est, non produnt suam nequitiam primo adspectu, sed astute obrepunt honesto praetextu. Itaque diligenter et penitus sunt excutiendi: ne simul atque refulserit color aliquis virtutis, illos pro veris Christi servis amplectamur. Nec vero livore vel invidia in sinistram partem torquet Paulus quod virtutis loco censeri poterat, sed eorum improbitate coactus malum occultum detegit: quia noxia erat virtutis profanatio, quod se fingebant maiore quam omnes Christi servos zelo flagrare. 14. Neque id mirum. Argumentum a maiori, si Satan, qui omnium est deterrimus, adeoque caput et princeps malorum omnium, se transfigurat: quid facient eius ministri? Utrumque nos quotidie experimur: nam Satan, quum nos sollicitat ad malum, non profitetur se esse id quod est. Nihil enim proficeret, si admoniti essemus ipsum esse capitalem inimicum et oppugnatorem salutis nostrae. Semper igitur aliquo integumento abutitur ad nos illaqueandos: neque cornua statim ostendit (quemadmodum vulgo loquuntur), sed potius dat operam ut angelus appareat. Etiam ubi ad crassa flagitia nos impellit, aliquid tamen coloris praetendit, quo nos incautos attrahat in suas nassas. Quid igitur, ubi sub specie boni, adeoque sub ipso Dei titulo nos adoritur? Eandem (sicut dixi) artem imitantur eius satellites. Aureae sunt istae praefationes, vicarius Christi, Petri successor, servus servorum Dei: verum excussis larvis, quis et qualis deprehendetur papa? vix ipse Satan eius magister tam pulchellum discipulum ullo abominationis genere superabit. Notum est illud de Babylone, quod venenum in calice aureo propinet: ergo cavendum a larvis. Si nunc quispiam roget: Ergone suspectos omnes habebimus? Respondeo, nequaquam hoc voluisse apostolum. Sunt enim notae discretionis, quas negligere stuporis esset, non prudentiae. Tantum erigere attentionem nostram voluit, ne leonem protinus a pelle iudicemus. Nam si non praecipitemus iudicium, faciet Dominus ut brevi emineant auriculae. Deinde similiter voluit nos admonere, ut in aestimandis Christi servis non respiciamus larvas, sed quaeramus quod est praecipuum. Ministros iustitiae hebraica phrasi pro fidelibus et probis dixit 15. Quorum finis erit. Hoc addit ad piorum consolationem. Est enim vox hominis magnanimi, qui contemnit stulta hominum iudicia: et patienter exspectat diem Domini. Interea prae se fert singularem conscientiae fiduciam quae Dei iudicium non reformidet. Calvini opera. Vol. L.