5:129 LIBER I. CAPUT XIX. XX. XXI. tior ad absolvendum, quam ad damnandum. Quod etiam legibus constitutum est: quod sanctius credatur impunitum relinqui facinus nocentis, quam innocentem damnari. Ut manifeste laesus animum in potestate habeat] Haec clementiae sunt, ut princeps quas offensas potest iuste vindicare, ultro condonet, et dolori suo imperet, ne ultionem concupiscat. Dicimur animum in potestate habere, quum nullo affectu rapimur, et passionibus animi non sumus obnoxii, propterea quod huiusmodi perturbationes arbitrium nobis et voluntatis libertatem adimunt. Cato in oratione pro Rhodiensibus : Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus. Quemadmodum non est magni animi] Aptissima comparatio. Quemadmodum, inquit, haec praepostera liberalitas, quae aufert aliis, quod aliis largiatur, non est magno animo digna : ita haec veniae facilitas quae alienas offensas condonat, non est digna clementiae titulo. Quum autem qui alieno dispendio benefici videri volunt, in eadem sint iniustitia, ac si in rem suam, alienam convertant, nihil faciunt laude dignum. Vide Ciceronem Offic. I. De alieno liberalis] Hunc locum citat Erasmus in Chiliadibus inter proverbiales sententias: cui simile est carmen Homeri [pag. 122] Odyss, Q: *Ensi OVTLC eniux^tc ova3 ekstjTvg AXKoxqibiV %ccQI Nam res largiri alienas nulla res vetat, neque vero viget. Eadem verba repetit Seneca libro II. Epist. : Non est quod mireris animum meum, adhuc de alieno liberalis sum. Pro eodem Apuleius libro VH. Metamorph, dixit ludere de alieno corio. Contra Cicero lib. III. Epist. : Quum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior. In alieno dolore facilem] Id est indulgentem et exorabilem, et ad ignoscendum paratum, ut Servius interpretatur II. Bucol. Vergilii: Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. Idem IV. Georgicon: Tende petens pacem, et faciles venerare Napaeas. Tranquillus in Tiberio : Is forte tunc M. Lolio offensior, facilis exorabilisque in vitricum fuit. Donatus in Adelphos: Facilis, cuius ira cito solvitur; clemens, qui non cito irascitur. CAPUT XXI. Ultio duas res praestare solet: aut solatium affert ei qui accepit iniuriam, aut in reliquum securitatem. Principis maior est fortuna, quam ut tali solatio egeat: manifestiorque vis, quam ut alieno malo opinionem sibi virium quaerat. Hoc dico, quum Calvini opera. Vol 7.