6:128 PUER. Omnino: tunc enim unicum perpetuumque sacrificium, quod in salutem nostram sufficeret, peractum est. Proinde nihil restat amplius, nisi ut ipso fruamur. MINISTER. Ergo non in hunc finem instituta est coena, ut Deo fiiii sui corpus offeratur. PUER. Minime. Solus enim ipse, quum aeternus sit sacerdos, hanc praerogativam habet. Atque hoc sonant eius verba, quum ait: Accipite et manducate. Neque enim ut offeramus corpus suum, sed tantum, ut eo vescamur, illic praecipit. MINISTER. Cur duobus utimur signis? PUER. In eo Dominus infirmitati nostrae [fol. 79] consuluit, quo nos familiarius doceret, se non cibum modo animis nostris, sed potum quoque esse, ne alibi quam in eo solo ullam spiritualis vitae partem quaeramus. MINISTER. An utroque uti peraeque omnes absque exceptione debent? PUER. Ita fert Christi mandatum: cui ullo modo derogare, aliquid contra tentando, summum est nefas. MINISTER. Solamne eorum, quae dixisti, beneficiorum significationem habemus in coena, an illic re ipsa nobis exhibentur? PUER. Quum Dominus noster Christus ipsa sit veritas, minime dubium est, quin promissiones, quas dat illic nobis, simul etiam impleat, et figuris suam addat veritatem. Quamobrem non dubito, quin sicuti verbis ac signis testatur, ita etiam suae nos substantiae participes faciat, quo in unam cum eo vitam coalescamus. MINISTER. Verum, qui hoc fieri potest, quum in coelo sit Christi corpus: nos autem in terra adhuc peregrinemur? 2) PUER. Hoc mirifica arcanaque spiritus sui virtute efficit: cui difficile non est sociare, quae locorum intervallo alioqui sunt disiuncta. MINISTER. Ergo nec corpus in pane inclusum esse, nec sanguinem in calice imaginaris? 1) Le 53. dimanche. . Double signe pour nostre infirmite. . La verite est avec la figure. . Que nous recevons Iesus Christ en la Cene, et comment. . Que c'est qu'il faut faire pour avoir la verite du Sacrement. . Arres de la resurrection. 2) Antiquiores libri fere omnes habent: peregrinamur. Primus emendavit Gallasius.