52:128 ut alii oremus. Non ergo tantum debent singuli pro fratribus orare, sed etiam vicissim ex aliorum qnoque precibus suppetias, quoties ita res tulerit, sedulo expetere. At puerile est papistarum argumentum, qui inde mortuos implorandos esse colligunt, ut pro nobis orent. Quid enim simile? fratrum precibus se Paulus commendat, quibuscum sibi ex Dei mandato mutuam communicationem esse novit. Quis negabit in mortuis cessare hanc rationem? Omissis ergo talibus ineptiis, redeamus ad Paulum. Quemadmodum insigne modestiae exemplum in eo habemus, quod Paulus alios ad opem sibi ferendam advocat: ita etiam admonemur, rem esse plenam maximae difficultatis, constanter perstare in defensione evangelii, presertim quum urget periculum. Non enim sine causa ecclesias sibi in hoc adesse cupit. Et simul mirum zeli ardorem considera. Non est de sua salute sollicitus, non petit pro se fundi ab ecclesiis preces ut eripiatur ex periculo mortis. Hoc uno contentus est, si perstet invictus et intrepidus in confessione evangelii. Adeo vitam suam Christi gloriae et evangelii propagationi secure postponit. Caeterum per ianuam sermonis simpliciter significat quod ad Ephesios (6, 19) dicit, oris apertionem: Christus autem vocat os et sapientiam. Sensu enim nihil differt haec loquutio ab illa, sed forma tantum. Eleganti siquidem metaphora hic expressit, nihilo facilius nobis esse, confidenter de evangelio loqui, quam per clausam et obseratam ianuam irrumpere. Est enim hoc vere divinum opus, quemadmodum et Christus dicebat (Matth. 10, 20), Non estis vos qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Proposita igitur difficultate, magis Colossenses ad orandum stimulat, quum testatur non aliter se recte posse loqui, nisi dirigatur a Domino sua lingua. Secundo argumentatur a rei dignitate, quum evangelium vocat mysterium Christi. Neque enim perfunctorie laborandum est in re tanta. Tertio commemorat etiam suum periculum. 4. Quemadmodum oportet. Haec particula difficultatem amplificat: nam innuit non esse rem vulgarem. Ad Ephesios addit iva 7ca^ata Unde patet eum intrepidam fiduciam sibi optasse, qualis Evangelii maiestatem decet. Porro quum hic nihil aliud agat Paulus, quam quod sibi dari cupit gratiam implendi sui officii: meminerimus regulam similiter nobis praescribi, ut non cedamus adversariorum furori, sed ad mortem usque enitamur ad publicandum evangelium. Quia autem id superius est nostris facultatibus, precibus instare convenit ne destituat nos Dominus spiritu fiduciae. 5. Sapienter ambulate erga extraneos, tempus redimentes. 6. Sermo vester semper in gratia sit, sale conditus: ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique