50:128 10. Est veritas Christi in me. Ne quis suspicaretur huc spectare Pauli verba, ut in posterum liberaliores in ipsum essent Corinthii, ac studerent compensare superioris temporis erratum: iureiurando affirmat, nihil se ab illis sumpturum, neque ab aliis Achaicis, etiamsi offeratnr. Nam loquutio ista, est veritas Christi in me, formula est iuramenti, quae perinde valet ac si dixisset: Ne censeatur in me esse veritas Christi, nisi mihi haec gloria permaneat inter Achaicos. Corinthus autem erat in Achaia. 11. An quod non diligam vos? Quos amamus, iis utimur magis familiariter. Ne ergo accipiant in malam partem Corinthii, quod ipsorum liberalitatem respueret, a Macedonibus sustineret se iuvari, idque se porro facturum iuraret : suspicionem quoque illam occupat. Ac per anthypophoram interrogat quasi in eorum persona, an hoc signum sit animi parum benevoli. Non respondet directe ad rogatum: sed responsio obliqua plus habet ponderis, quum Deum suae erga illos benevolentiae testem citat. Yides hic ut tres versus contineant duo iuramenta: sed ideo licita sunt ac sancta, quod rectum habent finem et legitima causa subest. Promiscue igitur omnia damnare phreneticorum est, qui inter album et nigrum non discernunt. 12. Verum quod facio. Rationem consilii sui iterum exponit. Pseudoapostoli, quo imperitos ad se allicerent, abstinebant a stipendio. Erat fucus rari zeli, gratis servire. Si Paulus iure suo usus fuisset, dabatur illis occasio erigendi cristas, ac si longe ei excellerent. Paulus ergo ne occasionem illis daret ad nocendum, ipse quoque gratuitum evangelium praedicavit. Atque id est quod subiicit, se amputare velle occasionem iis qui occasionem quaerunt. Nam pseudoapostoli hoc artificio se insinuare volebant: Paulo autem tantundem gratiae detrahere, si qua in re fuissent illo superiores. Id se illis daturum negat. Reperientur, inquit, nobis aequales in ista gloriatione quam habere propriam cuperent. Caeterum hic utilis est admonitio de praecidenda improbis occasione, quoties aliquam captant. Hic enim unus est vincendi modus, non autem quum eos nostra imprudentia armamus. 13. Siquidem istiusmodi pseudoapostoli operarii dolosi sunt, qui transformant se in apostolos Ghristi. 14. Neque id mirum: quandoquidem ipse Satanas transfiguratur in angelum lucis. 15. Non magnum igitur si et, ministri illius transformant se, perinde ac si essent ministri iustitiae. Quorum finis erit secundum opera ipsorum. 13. Siquidem, ete. Tametsi iam hoc illis abstulit quod praecipue captabant: non tamen contentus se illis fecisse aequalem in quo volebant