21:128 iuratum redigi nullo modo paterentur: eo tandem deveniendum fuit, ut magna heroicoque spiritu praediti Farellus et Calvinus cum Coraldo collega (quem quum ut antea diximus strenue Lutetiae pro veritate depugnasset Calvinus Basileam indeque Genevam, postquam illic ipse constitisset, perduxerat) aperte testarentur, sese coenam Domini tam inter se discordibus, et ab omni ecclesiastica disciplina alienis civibus rite celebrare non posse. Accedebat et aliud malum, quod videlicet in quibusdam ritibus ecclesia Genevensis a Bernensi discreparet. Utebantur enim Genevenses pane communi, et baptisteria illa quae vocant tanquam ad baptismi ministerium minus necessaria, itemque dies festos excepto die dominico sustulerant. Quibus de rebus quum synodus Lausannae a Bernensibus coacta sic decidisset, ut azymum panem illaque restitui Genevae postularet, collegium autem ministrorum Genevensium se prius audiri aequum duceret, eamque ob causam altera Tigurum synodus esset indicta : his oblatis occasionibus, qui tum fuerant creati syndici (annuus hic est summusque in republica Genevensi magistratus) factionum ac discordiarum duces populum convocant, eoque rem perducunt, frustra sese Calvino cum eiusdem sententiae collegis ad reddendum omnium rationem offerente, ut maiore parte meliorem superante tres isti fidi Dei servi intra biduum excedere urbe iuberentur, quod coenam Domini celebrare recusassent. Hoc decretum quum esset Calvino renunciatum : Certe, inquit, si hominibus servivissem, mala mihi merces persolveretur, sed bene est quod ei inservivi qui nunquam non servis suis rependit quod semel promisit. Et quis ista non existimasset certam perniciem ecclesiae Genevensi allatura? Eventus tamen contra ostendit divina providentia id factum, partim ut alibi opera fidelis servi sui usus variis eum experimentis ad res maiores instrueret, partim ut seditiosis illis suo ipsorum impetu subversis ecclesiam Genevensem a multis sordibus repurgaret. Usque adeo sese Dominus in cunctis suis operibus ac praesertim in ecclesiae suae gubernatione admirandum praebet. Sed haec omnia postea res ipsa patefecit. Tum vero magno cum bonorum omnium dolore tres illi edicto parentes quum Tigurum primum venissent ibique coacta Helveticarum ecclesiarum aliquot synodo, atque ex synodi decreto per Bernensium intercessionem tentatis, sed frustra, Genevensium animis Calvinus quidem Basileam inde sese ac mox Argentinam contulit. Illic igitur ex illius urbis senatus voluntate a summis illis viris, quibus tanquam lucidis gemmis illa tum ecclesia fulgebat, Bucero, Capitone, Hedione, Nigro et aliis eorum collegis ad theologicam professionem proposito honesto stipendio evocatus, non modo theologiam illic docuit magna cum doctorum omnium applausu,