19:128 (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 3.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fido pastori domino suo colendissimo et fratri carissimo. Genff. S. D. Inprimis oramus Dominum ut te nobis incolumem restituat et diu conservet. Magno enim cum dolore audivimus te aegre ingredi *) et studia tua tanta impediri. Sed fulciet te Dominus. Brevior sum in scribendo quod nolui tibi aliis oceupatis8imo addere molestiam, et quod duo lii capitanei vel duces equitum 2) illustrissimorum principum Condensis et Amirailii te de omnibus de quibus scribere poteram edocere poterunt. Deduxere huc D. Martyrem nostrum. Est ipse alacer et incolumis Deo gratia. Arbitror ipsummet ad te scripturum.8) Illud inprimis admirandum quod in tanta adversariorum rabie et potentia imbellia Dei organa tantum potuerunt et effecerunt in regno usque adeo florenti et valido. Sed declarat ita Deus noster quam verax sit in promissis et quantae sit bonitatis et potentiae. Gaudemus item vehementer, ut par est, de pulcherrimo nostrorum consensu. Germani theologi in Galliam profecti toto itinere contenderunt. 4) Ita enim Martyr noster retulit qui a quodam istorum audivit. Discedente D. Petro nondum venerant in aulam necdum fuerant auditi. Miramur valde quid effecerint. Si quid certi acceperis a Beza nostro quaeso communica nobis. Item si quid praeterea certi perscriptum fuerit ad te de conventibus Guysianorum et Hispanorum (de quibus hic mira referunt) quaeso ut participes nos facias ete. Nobis perseverandum puto in precibus ad Dominum perpetuis. Remitto ad te epistolam ad Erbachium comitem scriptam.5) Placet illa valde et pro illa maximas tibi ago gratias. Si quid est in quo tibi vicissim queam gratificare promtissimo ero animo. Legati Sabaudiensis principis postularunt a legatis Helvetiorum in Heremo congregatis ut, quum semel coeperint se sequestres interponere inter principem ipsorum et Bernates, non desinere sed pergere velint. Id autem relatum est in Recessu quem vocant. Vergerius in proximis Rhaetorum comitiis fuit6) et non magna inde cum gratia discessit. Mirus est ardelio. Optime vale, domine colendis- 3622.1) N. 3573. 3580. 3601. 2) Languet d. d. 26. Oct. (II. 152); Navarrus Condaeus et Admiralius adiungunt ei singulos praefectos cum aliquot satellitibus qui eum deducant. 3) JV. 3625. 4) N. 3579. 3588. 3599. 5) Apographon puta ep. N. 3538. 6) Cf. Sixt, p. 579 et N. 3672. not 3.