52:127 127 EPIST. PAULI AD COLOSSENSES 128 BI putarent nullam sui, aut non magnam haberi rationem coram Deo, non esse curae suas miserias. Deinde saepe fit ut servi ipsi occupent ulcisci malam et inhumanam tractationem. Huic igitur malo occurrit, quum admonet exspectandum esse Dei iudicium cum tolerantia. CAPUT iv. 1. Domini, quod iustum est, servis exhibete, mutuamque aequabilitate, scientes quod vos quoque dominum habeatis in coelis. 2. Orationi instate, vigilantes in ea, cum gratiarum actione. 3. Orate simul et pro nobiSy ut Deus aperiat nobis ianuam sermonis ad loquendum mysterium Christi, cuius etiam causa vinctus sum, 4. ut manifestem illud, quemadmodum oportet me loqui. 1. Domini, quod iustum est Quod iustum est, priore loco ponit, qua voce humanitatem Ulam designat de qua praecepit in epistola ad Ephesios (6, 8). Sed quia servilis conditio ab heris despicitur quasi e sublimi, ut nulla se lege obstringi putent: in ordinem eos cogit Paulus: quia utrique pariter subiaceant Dei imperio. Hinc ista cuius meminit aequabilitas. Mutuamque aequabilitatem. Alii secus exponunt: sed non dubito quin Paulus iaOTYjxa hic posuerit pro iure analogo, aut distributio: quemadmodum ad Ephesios xa auxoc. Neque enim sic habent do* mini obnoxios sibi servos, quin vicissim aliquid ipsis debeant: quemadmodum ius analogum valere debet inter omnes ordines. 2. Orationi instate. Redit ad generales exhortationes, in quibus non debemus requirere exactum ordinem: fuisset enim hoc modo ab oratione incipiendum. Sed Paulus id minime spectavit. Porro hic in oratione duo commendat, primo assiduitatem : deinde alacritatem, vel seriam intentionem. Nam quum dicit, Instate, ad perseverandum hortatur. Vigilantiam autem opponit frigori et oscitantiae. Addit gratiarum actionem, quia sic pro necessitate praesente rogandus est Deus ut non obliviscamur interim accepta beneficia. Deinde non debemus ita esse importuni, ut fremamus et indignemur si protinus votis nostris Deus non obtemperet, sed aequis animis excipere quidquid dederit. Ita duplex gratiarum actio necessaria est. Qua de re aliquid etiam dictum fuit ad Philippenses capite 4, 6. 3. Orate simul et pro nobis. Non facit hoc per simulationem: sed quia necessitatis suae sibi conscius serio optabat illorum precibus iuvari, et persuasus erat eas sibi profuturas. Quis ergo nunc audeat fratrum intercessiones contemnere, quibus Paulus indigere se profitetur? Et certe non frustra instituit Dominus hoc caritatis exercitium inter nos