50:127 127 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 128 7. Num illud peccavi. Humilitas illi obiiciebatur probri loco: quum virtus esset non vulgari laude digna. Humilitas vero abiectionem voluntariam significat. Nam quod se modeste gesserat, ac si nihil haberet in se eximium: ut multi eum iudicarent unum aliquem esse ex vulgo *. id fecerat in bonum Corinthiorum. Tantum enim studium tantaque cura eorum salutis hominem urebat, ut sui respectum postponeret. Itaque dicit se magnitudine sua ultro cessisse, ut magni fierent eius parvitate. Finis enim erat ut eorum salutem promoveret. Nunc oblique eos insimulat ingratitudinis, quod sibi vitio vertant tam pium affectum: non id quidem exprobrandi animo, sed quo melius ipsos revocet ad sanam mentem. Et certe acrius pungebat ironice loquendo quam simpliciter et absque figura. Dicere poterat: Quid hoc est? egone a vobis contemnor, quod in bonum vestrum me submisi? Verum haec interrogatio, qua utitur, plus valebat ad eos pudesaciendos. Quod gratuito. Ista est pars humiliationis. Nam iure suo abstinuerat : quasi deterior esset sua quam aliorum conditio. Tanta autem erat iniquitas quorundam, ut eum minoris ideo facerent, ac si fuisset stipendio indignus. Cur autem gratuitam Corinthiis operam impenderit, continuo additur: neque enim ubique sic agebat, sed quemadmodum vidimus in priore epistola, periculum erat ne ansam porrigeret pseudoapostolis maledicendi. 8. Depraedatus sum. Odioso verbo de industria usum fuisse puto, quo melius rei indignitatem exprimeret, quod a Corinthiis contemneretur. Ego, inquit, ex aliorum spoliis mihi stipendium confeci, quo vobis inservirem. Quum ita vobis pepercerim, quam indignum est tam malam gratiam mihi referri? Est autem metaphora sumpta a consuetudine militari. Nam quemadmodum victores ex gentibus domitis praedam rapiunt: ita quidquid sumebat Paulus ab ecclesiis, quas acquisierat Christo, erat quasi victoriarum praeda. Quamquam ab invitis nunquam sumpsisset: verum quod gratis erogabant, erat quasi iure spiritualis belli debitum. Nota autem quod se e g u i s s e dicit: neque enim nisi inopia coactus, unquam illis fuisset oneri: nihilominus interea manibus laborabat, quemadmodum prius habuimus: sed quum manuum labor non sufficeret ad vitam tolerandam, a Macedonibus collatum fuit supplementum. Ideo non dicit victum sibi fuisse suppeditatum a Macedonibus: sed duntaxat suffectum fuisse quod deerat. De sancta apostoli prudentia et diligentia in cavendis periculis alibi diximus. Hic pius Macedonum zelus observandus est: qui non dubitabant de suo stipendium erogare, ut aliis et quidem ditioribus evangelium annuntiaretur. O quam paucos hodie Macedones, quam multos vero Corinthios passim reperire erit!