44:127 127 IN ZACHARIAM 128 fuisset maior centum et quinquaginta annis, sed superasset fere annos ducentos post mortem suam. Hoc quum prorsus ex iudaico delirio nascatur de hominum renascentia, memoratu non minus quam refutatione indignum est. Atqui vocatur filius Barachiae. Sed probabilis coniectura est Ioiadam sacerdotem fuisse binominem: nec verisimile est fuisse prophetam. Quidquid sit, Zacharias ille qui obrutus fuit iussu regis lapidibus in templo, fuit filius summi sacerdotis, et mortuus est plus quam centum annis ante exsilium babylonicum. Hic vero, etiamsi fuisset sexagenarius antequam susciperet munus docendi, tamen nondum fuisset natus, quum tractus fuerat populus in exsilium. Diximus enim hunc Darium non fuisse Medum qui regnavit cum Cyro, sed filium Hystaspis, qui longo post tempore, hoc est, post Cambysem et magos regnavit. Nam facile etiam refellitur eorum inscitia, qui putant prophetas hos fuisse missos a Deo antequam completum esset tempus praescriptum a Ieremia. Quoniam ergo iam elapsi fuerant septuaginta anni, non dubium est quin hic propheta natus fuerit ex quo urbe diruta et templo exciso, populus tractus fuerat Babylonem captivus. Iam venio ad ipsam doctrinam: Iratus est Iehova ira contra patres vestros. Hic propheta atrocitatem poenae commemorat qua Iudaei fuerant affecti, ut posteri secum reputent non esse provocandum Deum, qui tam rigide puniat contemptores verbi sui et doctrinae. Nam quum dicit Deum iratum ira, intelligit non vulgari modo Deum fuisse offensum Iudaeis, sed ipsam poenae gravitatem satis clarum esse documentum quantopere excanduerit Deus. Consilium autem prophetae est, expergefacere Iudaeos, ut Deum serio timere incipiant, quia vident tam formidabilem esse eius iram. Generaliter dicit apostolus horrendum esse incidere in manus Dei vivi: sic etiam passim loquitur scriptura: sed hic ponit Zacharias genti suae ante oculos insigne testimonium irae Dei, quae merito incutere terrorem omnibus debuerat. Non ergo hic concionatur de re obscura, sed* tantum admonet ut secum reputent quam terribilis sit vindicta Dei, eo quod patres ipsorum privati fuerint aeterna haereditate, quod passi fuerint tot ludibria: deinde crudeliter vexati fuerint atque oppressi a tyrannis: denique fere subversi fuerint ultimis abyssis. Quum ergo tam duriter egisset Deus cum ipsorum patribus, iubet propheta eos agnoscere Deum esse metuendum, ne lasciviant suo more, vel sibi indulgeant: sed resipiscant ex animo, neque data opera provocent in se iram Dei, quam patres eorum nimis duram experti fuerant. Iam sequitur, Dices ad eosf Revertimini ad me, et revertar ad vos. Nunc clarius exprimit propheta in quem finem loquutus fuerit de vindicta Dei, qua afflixerat electum populum,