21:127 127 THEODORI BEZAE 128 quidem Genevam, inde Lausannam, postea Neocomum: Satanae spiritu usque adeo ubique eomite, ut quocunque venisset certa suae turpitudinis impressa vestigia relinqueret. Ubi se videbat a nostris argui, ad adversarios transibat: ab illis rursum ad nostros, uti illius artes aperte descriptae exstant prolixa quadum Farelli ad Calvinum epistola. Tandem igitur aperte coepit optimum quemque et quidem imprimis Farellum, Calvinum, Viretum quasi de sacra triade minus recte sentientes criminari. Habita est ea de re synodus Bernae valde frequens, in qua damnatus calumniae Petrus Caroli paulatim postea defecit, tandemque Mediomatrices subornatus venit, ut opus Domini, quod feliciter illic Farellus inchoarat, impediret. Inde scripta epistola pios aperte lacessivit, ut apostasiae suae plena spe facta beneficium aliquod canis famelicus obtineret. Romam autem nihilominus remissus, ut coram ipsi bestiae satisfaceret, ibique cum ludibrio exceptus, premente inopia et Gallica scabie, vix in xenodochium receptus stipendium tandem peccati, mortem videlicet a filio peccati*) retulit. Et hic quidem fuit illius infelicis exitus. Interea Calvinus anno videlicet MDXXXVII, quod multos in Gallia videret veritatem quidem intus probe noscentes, sibi tamen indulgentes, quasi Christum animo colere satis esset, etiamsi papisticis sacris interessent, duas elegantissimas epistolas edidit: unam de fugienda idololatria Nicolao Chemino, quo amico et hospite usus Aureliae plurimum fuerat, officiali postea Cenomanensi designato: alteram de papisticis sacerdotiis, Gerardo illi Ruffo 2) cuius antea memini, quique abbatia quadam ac deinceps episcopatu post editum illum [B 1] Parisiensem tumultum donatus, non modo postea satis rectum cursum non tenuit, verum etiam heram suam Navarrenam reginam paulatim pessumdedit. Caeterum haec illum agentem gravissimae domesticae seditiones exceperunt. Admissum fuerat in urbe, sicut antea diximus, evangelium et papatus eiuratus. Sed extrusa simul a plerisque non fuerant indigna multa flagitia, quae in ea urbe canonicis et impuro illi clero tot annos addicta diu viguerant, et veteres inter quasdam primarias familias inimicitiae bello Sabaudico susceptae adhuc exercebantur. Quibus leni primum admonitione, deinde graviori adversus refractarios increpatione tollendis quum nihil proficeretur, et eo usque malum processisset, ut civitas privatorum quorundam factione in diversas partes scinderetur et non pauci sese in ordinem 1) a filio peccati om. edd. recenti. 2) Edd. recenti, add. dicatam. Incaute NicJcelius Staehehnum reprehendit quod Ruffum in Kousselum mutaverit Hoc enim verum viri nomen erat