6:126 solum mortuum credimus, quo nos a morte liberaret et suscitatum, quo nobis vitam acquireret: sed in nobis quoque habitare agnoscimus, nosque illi coniunctos esse eo unitatis genere, quo membra cum capite suo cohaerent: ut huius unitatis beneficio omnium eius bonorum participes fiamus. MINISTER. Num quid hanc communionem per solam coenam obtinemus? PUER. Imo vero. Nam et per evangelium, teste Paulo, nobis communicatur Christus. Et merito hoc Paulus docet: quum illic audiamus, nos carnem esse de carne eius, et ossa ex ossibus: ipsum esse panem vivum, qui e coelo ad nutriendas animas nostras, descendit : nos unum esse cum ipso, sicuti cum patre unum est: et similia. MINISTER. Quid amplius ex sacramento consequimur, aut quid praeterea utilitatis nobis confert? PUER. [fol. 78] Hoc scilicet, quod illa, de qua dixi, communicatio nobis confirmatur et augetur. Tametsi enim tum in baptismo, tum in evangelio nobis exhibetur Christus: eum tamen non recipimus totum, sed ex parte tantum. MINISTER. Quid ergo in symbolo panis habemus? PUER. Corpus Christi, ut semel pro nobis ad nos Deo reconciliandos immolatum fuit, ita nunc quoque nobis dari: ut certo sciamus, reconciliationem ad nos pertinere. MINISTER. Quid in sanguinis2) symbolo? PUER. Christum, ut suum sanguinem semel in peccatorum satisfactionem, pretiumque redemptionis nostrae ipsum3) effudit, ita nunc eum nobis bibendum porrigere, ut fructum, qui inde pervenire ad nos debet, sentiamus. MINISTER. Secundum has tuas responsiones, sacra Domini coena ad eius mortem nos amandat, ut eius virtuti communicemus. 1) Le 52. dimanche. . Que c'est que nous avons par le signe du pain. . Que c'est que nous avons par le signe du vin. . Que Ja Cene n'est pas sacrifice. . Christ seul sacrificateur eternel. 2) Ste libri antiquiores omnes. Edci. rece. manuaies inde a 1561 et Beza cum sms asseclis scribunt: vini. 3) ipsum om. fere omnes inde a 1550.