5:126 omnes uno consensu favent, et mors non caret publicis lacrymis. Et vota nuncupantibus] Pro eius salute et prosperitate. Solebant enim statis diebus solennia vota pro romanis imperatoribus nuncupare magistratus et sacerdotes, quae in certam verborum formulam concipiebantur. Interdum etiam quum res postulabat, sive imperator ad bellum proficisceretur, sive eius vita gravi morbo periclitaretur, quemadmodum ante Caesarum monarchiam consules magistratum inituri, aut ad bellum exeuntes, vota pro republica nuncupabant. De votis solennibus, quae calendis Ianuariis nuncupabantur, Tranquillus in Augusto: Quo animadverso vota quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare' iussit. Idem in Nerone : Votorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, vix repertae Capitolii claves. De extraordinariis Livius libro X. : Quem poenitere votorum, quae pro republica nuncupaverint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes, aut inter ipsa bella? Tacitus libro XII.: Vocabatur interim senatus, votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant. Nuncupare vota est promittere, quod nos lingua vernacula dicimus facere votum. Cicero Philippica III.: Ea vota quae nunquam solveret, nuncupavit. Latinus Pacatus: Ego vota verborum, quae ego nuncupaveram, soluturus, id oratione tempus afficiam, romana lux coepit. Iam et illud observandum, ut hunc iocum intelligamus, postquam consules et sacerdotes votorum nuncupationem certa verborum formula conceperant, populus eadem vota nuncupabat: quod voluit Ovidius hoc carmine Tristium II. : Optavi peteres coelestia sidera tarde Parsque fui turbae parva precantis idem. Et pia thura dedi pro te, cumque omnibus unus Ipse quoque adiuvi publica vota meis. Non sub custode] Ergo libera, et benevolo animo concepta. Hinc [pag. 119] coniicio Nerones et Domitianos, et eiusdem notae imperatores, solitos apponere custodes civibus, ne vota in exsecrationem verterent. Huiusmodi vota servitutis magis et obsequii causa nuncupabantur, quam amoris et benevolentiae. At qui ex animo bene volunt, et bene precantur suo principi, non indigent custode. Custos pro observatore ponitur, quemadmodum apud Senecam libro l l . de Ira : Propinavit illi Caesar heminam vini, et posuit illi custodem, unguentum et coronas misit, et observare iussit, an sumeret. Et Suetonius in Tiberio: Non cessavit flagitare aliquem cuiuslibet ordinis custodem factis atque dictis suis. Vulgus nostrum speculatorem dicit. Custodem antiqui vocabant subscriptorem causae, seu causidicum, qui adiuvabat oratorem submissiori voce, illum admonens, ne laberetur. Cicero in Divinatione : Custodem, inquit, Tullio me apponite. Quid? mihi quam