44:126 Hinc colligimus quod nuper attigi, Haggaeum et Zachariam fuisse coniunctos divinitus, ut alter alterius doctrinam adiuvaret, quia negotium erat cum praefracta gente: deinde urgebant etiam durae et arduae tentationes, ut non vulgari confirmatione opus fuerit. Munus ergo suum exorsus est Haggaeus mense sexto: sequutus est Zacharias noster paulo post, nempe mense 8. eiusdem anni. Quisnam fuerit Darius hic cuius fit mentio, ante visum fuit. Quanquam dissentiunt interpretes, tamen certis et firmis rationibus colligitur fuisse hunc filium Hystaspis. Sed iterum de hoc Dario dicendum erit paulo post: et tunc dabitur melior occasio: tantum in transcursu volui verbum illud dicere. Sermo igitur Iehovae tunc datus fuit, vel factus ad Zachariam. Diximus etiam antehac sermonem Dei bifariam dirigi ad homines, quia singulos compellat Deus a minimo usque ad maximum. Sed interea sermonem priore loco specialiter dirigit ad prophetas suos, ubi munus docendi iniungit. Fit ergo sermo Domini ad homines privatos, fit etiam ad doctores, qui sustinent publicam personam, ut sint postea Dei interpretes, vel internuntii. Hoc modo dicit Zacharias sermonem Dei sibi fuisse datum, non ut seorsum audiret quod Deus tunc loquutus est, sed ut esset fidelis dispensator huius doctrinae. Quod ad Zachariam ipsum spectat, falluntur, meo iudicio, qui putant filium esse Ioiadae, cuius etiam fit mentio a Christo Mat. 23. cap. (v. 35). Vocatur quidem illic Zacharias qui occisus fuit inter templum et altare: vocatur Barachiae filius: sed supputatio annorum facile coarguit errorem eorum qui volunt hunc eundem esse Zachariam: quia superior ille, quem sacra historia vocat Ioiadae sacerdotis filium, occisus fuit sub regno Ioas. Nunc videndum quam multi reges successerint: deinde, quantum temporis interea fluxerit. Fuisset hic Zacharias fere bis centenarius ante exsilium babylonicum si vixisset, etiamsi tunc fuisset puer quum fuit lapidatus. Iam h^c Zacharias de quo nunc agitur, functus est prophetae officio post reditum populi. Ergo non modo