|
30:126
se
aliquantum
in
Dei
schola
profecisse,
quum
fatetur
se
praevaricatum
esse
sermonem
Domini,
et
verba
prophetae.
Neque
enim
Dei
sermonem
a
verbis
prophetae
tanquam
inter
se
differentia
ponit,
sed
potius
agnoscit
verba
prophetae
esse
tanquam
os
ipsum
Dei,
et
organum
sancti
spiritus,
ac
fidelem
sibi
commissi
muneris
ministrum.
Haec
itaque
doctrina
est
ex
hoc
loco
eruenda,
ut
quum
sacram
scripturam
legimus,
ibi
sciamus
Deum
suam
nobis
voluntatem
exponere;
de
qua
nos
esse
persuasos
oportet,
neque
vana
effugia
hinc
inde
quaerere.
Testimonium
enim
istud
certissimum
et
inviolabile
est,
ubi
Deus
verbo
suo
semel
autoritatem
dedit:
ut
norimus
cum
solo
illo
nobis
esse
negotium.
Atque
idem
statuendum
de
fidis
sacrosanctae
scripturae
interpretibus,
qui
sincere
officium
in
nobis
Dei
voluntatem
docendis
iaciunt:
quibus
acquiescendum
omnino
est,
neque
speranda
unquam
impunitas,
si
contemptui
ac
ludibrio
habuerimus.
Quemadmodum
multi
passim
occurrunt
nebulones
et
impii
ac
profani
homines,
qui
se
Deo
quidem
obtemperare
velle
profitentur,
sed
ubi
quaerendus,
et
quibus
signis
cognoscenda
ignorare.
Absit
a
nobis
haec
arrogantia,
immo
talis
furor
a
nobis
facessat:
quin
potius
colla
Dei
verbo
libenter
submittamus,
Deique
verbum
cum
humilitate
et
reverentia
recipiamus,
quoties
Dei
iussu
nobis
proponitur:
atque
ibi
fiduciam
omnem
nostram
esse
positam
sciamus.
Denique
ratum
istud
esto
fixumque
in
animis
nostris,
velle
Deum
signis
visibilibus
nobis
apparere,
perinde
esse
ac
si
de
coelo
detractum
vellemus.
Contentos
enim
esse
nos
ipsius
verbo
oportet,
cui
satis
dedit
fidei
et
autoritatis.
Quare
nulla
alia
criminatione
opus
est
ad
nos
condemnandos,
quum
a
via
Dei
verbo
monstrata
recesserimus.
Quemadmodum
et
ipsum
Dominum
nostrum
Iesum
Christum
hoc
argumento
videmus
adversus
eos
uti
qui
sermoni
ipsius
contradicebant:
Non
condemnabo
vos,
inquit,
ultimo
die,
verbum
istud
cui
iam
reluctamini
et
quod
obstinate
reiicitis
vos
condemnabit.
Quare
sciamus
Dei
verbum
sufficiens
esse
ad
nos
condemnandos,
si
non
illud
auscultaverimus,
et
qua
decet
humilitate
et
reverentia
receperimus.
Contra
vero
persuasos
esse
oportet,
nos
a
Deo
recipiendos
et
in
suorum
numerum
admittendos
et
tanquam
iustos
habendos
quum
mandata
ipsius
sequuti
fuerimus,
licet
nos
mundus
cane
peius
et
angue
exosos
persequatur.
Porro
quum
Saul
hic
populi
metum
adfert,
quo
adductum
se
ipsius
voci
auscultasse
ait,
peccatum
suum
conatur
quidem
elevare
et
minuere:
sed
magis
auget,
quod
obedientia
illa
plena
sit
rebellionis,
quum
ab
hominibus
transfiguramur,
et
a
Deo
abducimur,
ne
suum
ius
in
nos
retineat.
Denique
humilitas
illa,
qua
servimus
hominibus,
et
rebus
creatis
mortalibus,
Deo
et
ipsius
verbo
detrahit
et
|