50:125 125 CAPUT XI. 126 miam Corinthiorum perstringit in recipiendis pseudoapostolis. Nam quum erga ipsum Paulum nimium morosi essent ac irritabiles, ut levissima quavis occasione offenderentur, si vel modice illos reprehenderet: pseudoapostolis nihil non permittebant, eorum supercilium, fastum, importunitatem libenter patiebantur: eiusmodi praeposteram reverentiam damnat, quod delectu interim et iudicio carerent. Ac si diceret: qui fit ut isti tantum sibi licentiae in vos usurpent, vos autem aequo animo feratis eorum dominium? Si alium Christum vobis attulissent, aut aliud evangelium, aut alium spiritum quam per manum meam receperitis: probarem sane vestram erga illos observantiam: nam essent digni tanto honore. Sed quum nihil vobis contulerint quod ego non prius vobis dedissem: quae ista est gratitudo, tantum non adorare eos quibus nihil debetis: me vero contemnere, per quem largitus vobis est Deus tot ac tam praeclara beneficia? Talis hodie quoque est reverentia papistarum erga suos pseudoepiscopos: nam quum durissima premantur eorum tyrannide, non difficulter eam sustinent: Christum vero ipsum susque deque habere non dubitant. Alius Christus, et aliud evangelium aliter hic capitur, atque ad Galatas capite 1, 8. Nam alius illic vero et germano opponitur: ideoque mendax et fictitium significat. Hic autem vult dicere, si illorum ministerio, non meo, evangelium ad vos pervenisset. 5. Arbitror enim me. Nunc tollendo quod unum valere ad eorum excusationem poterat, ingratitudinis eos convincit. Aequalem enim se etiam summis apostolis fuisse admonet. Ingrati igitur Corinthii, qui, quum talem experti essent, non pluris faciebant: autoritatem vero illi iure debitam transferebant ad homines nullius pretii. Modestiae tamen causa dicit se ita existimare : quum res esset omnibus cognita et manifesta. Intelligit autem quod suum apostolatum ornasset Deus non minoribus gratiis quam Iohannis aut Petri. Porro qui Dei dona a se agnita contemnit, causam dicere non potest quin malignus et ingratus iudicetur. Ergo ubicunque conspicies Dei dona, illic Deum ipsum reverearis oportet. Intelligo unumquemque eatenus honore dignum, prout Dei gratiis excellit: praesertim vero si quis inde fructus ad te redundaverit. 6. Caeterum licet imperitus. Unum erat in quo censeri prima specie poterat inferior: quia facundia destitueretur. Ergo hoc iudicium praeoccupando corrigit, dum se rudem quidem sermone et impolitum esse fatetur: scientiam tamen sibi vendicat. Sermonem hic vocat dictionis splendorem. Ac per scientiam intelligit ipsam doctrinae substantiam. Quemadmodum enim in homine est anima et corpus: ita etiam in doctrina est res ipsa quae traditur, et verborum ornatus quo vestitur. Paulus