44:125 ZACHARIAS. Sequuntur prophetiae Zachariae, qui adiutor et collega fuit tam Haggaei quam Malachiae, ut paulo post satis liquebit. Tres igitur illos eodem fere tempore misit Deus, ut quisque aliis subscriberet, atque ita uno consensu et ore confirmarent quod Deus illis mandaverat. Fuit autem operae pretium plures simul loqui, ut maior esset autoritas vaticiniis, quia luctandum erat populo cum variis et gravissimis tentationibus. Iam Satan illis multa certamina excitaverat: sed maiora adhuc instabant. Ergo oportuit pluribus testimoniis eos animari ne deficerent. Porro quod ad prophetam nostrum spectat, partim Iudaeis reducit in memoriam cur Deus tam severe egisset cum ipsorum patribus: partim eos ad bonam spem hortatur, modo ex animo resipiscant, et animos erigant ad spem verae et solidae liberationis. Interea illos duriter castigat, quia opus erat tali purgatione quum adhuc residerent in suis sordibus. Etsi enim memoria exsilii debebat illis fraenum iniicere, ut sollicite et cum timore se Deo subiicerent: tamen iam alibi visum est, et patebit etiam melius ex progressu, quasi nullam scelerum suorum poenam sensissent, ita fuisse securos, ut nullus vigeret apud ipsos timor Dei, et nulla fere esset religio. Oportuit igitur misceri duras et rigidas obiurgationes promissionibus gratiae, ut hoc modo parati essent ad recipiendum Christum. Haec igitur summa est. Nunc venio ad verba. CAPUT 1. 1. Mense octavo anno secundo Darii, fuit sermo Iehovae ad Zachariam filium Barachiae filii Addo (Iddo, ad verbum) prophetae (vel prophetam) dicendo, 2. Iratus est Iehova erga patres vestros ira. 3. Dices igitur ad eos. Sic dicit Iehova exercituum, Revertimini ad me, dicit Iehova exercituum: et revertar ad vos, dicit Iehova exercituum.