6:124 MINISTER. Qua ergo conditione baptizandi sunt infantes? PUER. Ut testatum fiat, benedictionis fidelium semini promissae ipsos esse haeredes: quo2) agnita, postquam adoleverint, baptismi sui veritate, fructum ex eo percipiant, ac proferant. MINISTER. Transeamus ad coenam. Ac primo quidem ex te scire velim, quae sit eius significatio. PUER. Ideo a Christo instituta est, ut corporis et sanguinis sui communicatione educari in spem vitae aeternae animas nostras nos doceret, idque nobis certum redderet. MINISTER. Cur autem pane corpus, vino sanguis Domini figuratur? PUER. Nempe hinc docemur, quam vim habet panis in nutriendis corporibus, ad sustinendam praesentem vitam, eandem corpori Domini inesse, ad alendas spiritualiter animas. Sicuti vino exhilarantur hominum corda, reficiuntur vires, totus homo roboratur: ita ex Domini sanguine eosdem ab animis nostris usus percipi. MINISTER. Ergone corpore Domini et sanguine vescimur? PUER. [fol. 77] Ita sentio. Nam quum in eo sita sit tota salutis nostrae fiducia, ut accepta nobis feratur obedientia ipsius, quam f patri praestitit, perinde ac si nostra foret: ipsum a nobis possideri necesse est. Neque enim bona nobis sua aliter communicat, nisi dum se nostrum facit. MINISTER. Atqui, nonne tunc se dedit, quum se exposuit in mortem, ut nos a mortis iudicio redemptos patri reconciliaret? PUER. Id quidem verum est: sed non satis est nobis nisi eum nunc recipiamus: quo mortis eius efficacia fructusque ad nos perveniat. MINISTER. Recipiendi porro modus an non fide constat? PUER. Fateor. Sed hoc simul addo, fieri id, dum non 1) Le 51. dimanche. . De la Cene. . Christ par le pain nous represente son corps, et par le vin son sang. Fiance de nostre salut en quoy gist. . Comment nous recevons lesus Christ. 2) ut Gallas. et Beza.