50:124 simulant, sponsam in amorem sui pelliciendo, revera sint adulteri. Ad virginem castam. Non alia conditione Christo nubimus, nisi virginitatem afferamus in dotem: et eam conservemus integram ab omni corruptela. Itaque hoc officium est ministrorum evangelii, purificare animas nostras, ut sint pudicae Christi sponsae. Alias nihil efficiunt. Possumus autem intelligere quod singuli se exhibeant castas virgines, vel minister exhibeat totum populum et offerat in conspectum Christi. Hoc secundum magis placet: ideo aliter verti quam Erasmus. 3. Sed metuo ne qua. Incipit exponere qualis illa sit virginitas, cuius meminit: nempe ut uni Christo sincere adhaereamus toto animo. Postulat quidem ubique Deus a nobis ut secum simus corpore et spiritu coniuncti: et Deum se esse zelotem denuntiat, qui iniuriam suam severissime ulciscatur, si quis ab eo se subducat. Verum coniunctio haec in Christo impletur: sicuti Paulus docet ad Ephesios cap. 5. Modum porro in praesentia declarat, quum in pura evangelii simplicitate manemus. Nam sicuti in contrahendis matrimoniis humanitus conficiuntur tabulae : ita spirituale inter nos et filium Dei coniugium evangelio, tanquam tabulis, sancitum est. Fidem, amorem, obedientiam, quam illic stipulatur a nobis, servemus: ipse mutuo nobis fidelis erit. Dicit autem Paulus se esse anxium, ne corrumpantur mentes Corinthiorum a simplicitate quae in Christo est. Graece quidem dicit Paulus dc XPta~ TOv, pro quo Erasmus vertit erga Christum: sed propius ad Pauli mentem (meo iudicio) accessit vetus interpres: quia simplicitas in Christo vocatur, quae nos in genuina et sincera evangelii doctrina continet, nec adventitias corruptelas admittit. Quo significat adulterari mentes, simulatque vel minimum a pura Christi doctrina huc vel illuc deflectunt. Et merito. Quis enim matronam, simulatque lenoni aures accommodat, non damnet impudicitiae? ita et nos quum impios et falsos doctores admittimus, qui Satanae sunt lenones: evidenti signo prodimus, nos minime colere fidem coniugalem erga Christum. Ac notandum verbum s i m p l i c i t a t i s . Non enim verebatur Paulus ne mox aperte deficerent Corinthii in totum a Christo: sed ne paulatim a simplicitate, quam didicerant, ad profana et aliena figmenta deflectendo tandem degenerarent. Adducit similitudinem: quemadmodum s e r p e n s E v am decepit versutia sua. Nam si colorem habent sapientiae falsi doctores ad persuadendum, si eloquentia valent, si probabiliter se insinuant in animos auditorum et venenum suum blando artificio instillant: non dissimili ratione Evam quoque Satan decepit. Quia non palam se adversarium professus est, sed clanculum specioso praetextu obrepsit. 4. Nam si is qui venit. Nunc facilitatem ni-