44:124 electio fuit in causa, ut Deus extulerit Zerubbabel, cuius tamen principatus pro nihilo tunc erat. Scimus enim expositum fuisse omnium gentium ludibriis, sed Deus hic fideles ad electionem suam revocat, ut plus exspectent, quam possit sensus carnis concipere vel apprehendere : quia scilicet non potest irritum esse quod decrevit. Ipse autem in persona Zerubbabel statuit populum electum servare, quia scilicet inde venturus erat Christus, ut dictum eat