50:123 123 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 124 setis. 5. Arbitror enim me nihilo inferiorem fuisse eximiis apostolis. 6. Caeterum licet imperitus sim sermone, non tamen scientia. Verum ubique manifesti fuimus in omnibus erga vos. 1. Utinam tolerassetis. Quoniam videbat occupatas adhuc esse ex parte Corinthiorum aures, alio artificio utitur. Nam ad votum se convertit: quemadmodum faciunt qui aperte non audent rogare. Terum statim quasi collecta fiducia rogat nihilominus ut suam insipientiam suberant Corinthii. I n s i p i e n t i am vocat magnificum laudum suarum praeconium, quod sequetur. Non quia ineptiret gloriando: nam et necessitate cogebatur, et sibi ita temperabat, ne merito posset iudicari immodicus: sed quia putida res est suas laudes praedicare, et ab homine modesto aliena, per concessionem loquitur. Ubi reddidi sufferte, in modo imperativo, Chrysostomus affirmative exponit. Et certe graeca vox est anceps, et sensus uterque satis congruit. Verum quoniam rationes, quas subiicit, huc tendunt, ne molestum sit Corinthiis eum sufferre: et iterum postea cum illis expostulabit, quod sibi nihil concedant: sequutus sum veterem interpretem. Dicendo utinam, diffidere visus fuerat: nunc quasi dubitationem corrigens aperte et libere praecipit 2. Nam zelotypus sum. En cur desipiat: nam hominem zelotypia quasi transversum rapit. Ac si diceret: Nolite a me requirere aequabilitatem hominis quieti nulloque affectu incitati. Vehementia enim zelotypiae, qua erga vos ardeo, non sinit me quietum esse. Verum quoniam duplex est zelotypia: una quae ab amore nostri proficiscitur, quae vitiosa est ac perversa: altera autem, quam pro Deo suscipimus, speciem zeli sui exprimit. Multi enim zeiotypi sunt, sed sibi, non Deo. Ille autem demum pius ac rectus est zelus, qui Deum respicit, ne legitimo suo honore fraudetur. Adiunxi enim vos uni viro. Probat a fine suae praedicationis, talem sibi esse zelotypiam. Huc enim tendebat ut Christo eos addiceret in coniugium et in eius coniunctione retineret. Caeterum hic nobis depingit imaginem probi ministri in sua persona: siquidem unus est sponsus ecclesiae, filius Dei. Ministri omnes amici sponsi sunt: quemadmodum Baptista de se testatur (Iohann. 3, 29). Curare igitur debent omnes ut fides sacri coniugii salva et illibata maneat. Id facere nequeunt, nisi sponsi affectum induant: ut non secus ac maritus de uxoris suae castitate, unusquisque eorum de ecclesiae puritate sit sollicitus. Facessat hic frigus et ignavia: nam qui frigidus est, nunquam erit ad hoc officium idoneus. Sed caveant interea ne suum ipsi negotium agant potius quam Christi: ne se eius loco obtrudant : ne dum eius paranymphos se esse