44:123 123 IN HAGGAEUM 124 adscribit virtutibus aut meritis Zerubbabel quod ipsum habiturus sit in summo pretio ; sed hoc electioni suae vendicat. Si ergo quaeritur ratio cur Deus tantopere extulerit Zerubbabel, et prosequutus fuerit tam praeclaris beneficiis, non alibi quaerenda est, quam in sola Dei ipsius bonitate, quoniam pepigerat foedus cum Davide, et pollicitus fuerat aeternum fore eius regnum, ideo elegit Zerubbabel, postquam reversus est populus ab exsilio: et illa