30:123 123 HOMILIA LV. 124 quod ariolorum, veneficorum, incantatorum nomine damnentur. Sed ipse Deus sententiam de illis tulit, quid ergo adversus Dominum obgannient? Nos hanc amentiam intuentes discamus summam impietatem esse a Deo alienari. Nam istiusmodi homines vana sua somnia et mendacia sequentes, Deus suo iusto iudicio deserit et reiicit. Nam quotiescunque increduli suis superstitionibus involvuntur, Deum fugiunt, et vana effugia quaerunt ne coram ipso compareant. Quo quum devenerunt, necesse est ut summo impetu in furorem illum diabolicum et rebellionem ruant. Nos vero Deo gratias agamus immortales de omnibus acceptis ab ipso beneficiis, et nominatim quod ex superstitionum gurgite erutos nos ad suae lucis splendorem apertis oculis adduxerit, fructumque et utilitatem quae ex obedientia provenit ad ipsius verbum conformata sentire voluerit, ne unquam ullis Satanae imposturis decipiamur, sed in ipsius timore sincere neque ad dextram, neque ad lacvam declinantes indefesso pede ambulemus. Iam vero agite, ete. HOMILIA Lv 24. Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tuay timens populum, et obediens voci eorum. 25. Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum ut adorem Dominum. 26. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel. 27. Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est. 28. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. 29. Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est ui agat poenitentiam. Hic primum docemur Saulem acri Samuelis reprehensione tandem perculsum et domitum. Nam initio quidem reprehensionis suam innocentiam tueri velle visus est, et excusationes quibus sese tueretur in medium protulit: sed ubi Samuel hanc sententiam detonuit, voci Dei non obedire esse quasi peccatum ariolandi : et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, victus tacuit, et quum nullum excusationi locum dari vidit, crimen fassus est. Ex quibus apparet solam doctrinam non sufficere ad homines ad Deum adducendos : sed ad eam oportere reprehensiones et comminationes accedere. Ac sane Paulus apostolus docens, quomodo scriptura sit utilis, non tantum ad docendum, sed etiam ad ex-