20:123 123 EPISTOLAE 3999.4001 124 3999. CALVINUS ET BEZA YIRETO. De synodo Gallorum convocando et quibus modis a Rege aliquid obtineri possit *) (Ex Codd. Genev. 107a, fol. 268 et 119, fol. 57 coll. c. Bpp. Bern. v i . 1118 et Simleri Vol. 107. Prius illud exemplar snbscriptum est: D. Petro Vireto Calendis Augusti 1563.) Vix fieri aliter potuit quin synodum impedirent quibus nihil gratius est quam ecclesiarum dissipatio. Sperant enim, ubi cessaverint conventus, nos fore scopas dissolutas, et certe omnia statim diffluent ac improbi protervique homines in effraenem licentiam erumpent. Denique hoc artificio durius oppugnatur religio quam si palam saevirent hostes. Periculo itaque obviam eundum et omnia tentanda. Neque tamen censemus ante habendam esse synodum quam impetrata a Rege fuerit venia. Nihil autem ut in re perplexa utilius visum est, quam supplicem libellum Regi offerre, cuius formulam scripsimus, ut inde sumatis quod visum fuerit, si vobis probabitur nostrum consilium. Ubi vestram modestiam cognoverint aulici et parendi facilitatem, quamvis non flectantur, saltem retinebitur eorum crudelitas, ne noceant. Simul ac de vestra sententia facti erimus certiores, adiuvabimus quantum in nobis erit et speramus aliquid tandem posse obtineri. Porro quia in multis locis exortae sunt lites, gliscunt dissidia, petulanter ferociunt, quaedam ecclesiae pastores pro libidine sibi accersunt vel repudiant, denique infinita negotiorum congeries in hanc synodum reiecta erat: venit nobis in mentem una ratio, ut a vobis pauci eligantur, qui huc veniant et si non possint controversias omnes dirimere, saltem provideant ne graviorem iacturam accipiant ecclesiae, si nulla cognitio interposita fuerit. Sumerent autem a singulis ecclesiis breves commentarios, reversi postea rescriberent quid actum esset: nam si quid agatur sub regis ditione erit calumniis obnoxium. Vos igitur expendite quid maxime expediat. Vale, eximie vir et integerrime frater. Symmystae omnes nostri te et fratres plurimum salutant. Dominus vobis adsit. Genevae Calendis Augusti.2) Fratres tui et symmystae Ioannes Calvinus Theodorus Beza. 3999.1) cf. N. 3993 et sequentem. 2) quae sequitur supplicatio ad Regem, si quid videmus, Calvini opus est, de quo hic loquitur. In supplementis reperies aliud Genevensium scriptum ad eandem synodum pertinens.