6:122 MINISTER. [fol. 75] Poterisne ratione demonstrare, nihil esse in ea re absurdi? PUER. Sane: si mihi concessum fuerit, nihil Dominum instituisse, quod sit a ratione dissentaneum. Nam quum circumcisionem poenitentiae signum fuisse Moises et omnes prophetae doceant: fidei etiam sacramentum, teste Paulo, fuerit: videmus tamen ut infantes ab ea non excluserit. MINISTER. Sed eademne causa, quae in circumcisione valuit, nunc ad baptismum admittendi sunt? PUER. Prorsus eadem: quum promissiones, quas olim Deus populo israelitico dederat, nunc sint per totum orbem publicatae. MINISTER. Atqui num inde colligis signum quoque usurpandum esse? PUER. Qui bene utrinque expendet omnia, hoc consequi animadvertet. Neque enim eius gratiae, quae Israeli ante collata fuerat, hac lege nos participes fecit Christus, ut vel obscurior erga nos esset, vel aliqua ex parte imminuta. Quin potius et luculentius eam in nos et abundantius effudit. MINISTER. Putasne, si a baptismo arceantur infantes, quidquam propterea Dei gratiae decedere, ut dici possit Christi adventu fuisse imminutam. 1) PUER. Id quidem evidenter patet. Signo enim sublato, quod ad testandam Dei misericordiam et confirmandas promissiones plurimum valet, deesset nobis eximia consolatio, qua fruebantur veteres. MINISTER. Sic ergo sentis: quum Deus sub veteri testamento, ut se patrem parvulorum [fol. 76] ostenderet, salutis promissionem in eorum corporibus insculptam esse voluerit signo visibili, indignum fore, si minus confirmationis a Christi adventu habeant fideles: quando et eadem hodie nobis promissio destinatur, quae olim patribus: et clarius bonitatis suae specimen nobis in Christo exhibuit Deus. PUER. Sic sentio. Praeterea quum satis constet, vim substantiamque, ut ita loquar, baptismi infantibus esse communem: si illis negaretur signum, quod veritate est inferius, aperta illis iniuria fieret. 1) Galiasius emendavit: imminuta, quod sequentes servarunt.