50:122 tionis. Gloriari in p a r a t i s idem est quod gloriari in alienis laboribus: nam quum Paulus miiitasset, illi triumphum agebant. 17. Caeterum qui gloriatur. Sententia haec vice correctionis est posita. Poterat siquidem eius gloriatio similis reputari inani iactantiae. Ideo ad Dei iudicium se et alios revocat, dicens eos demum rite gloriari qui Deo probati sint. Caeterum g l o r i a r i in Domino aliter hic capitur quam in primo capite epistolae superioris (v. 31) et apud Ieremiam (9, 24). Nam illic significat Deum ita agnoscere bonorum omnium autorem, ut eius gratiae adscribatur quidquid est bonorum: neque se attollant homines, sed illum unum glorificent. Hic autem est in unius Dei arbitrio reponere nostram gloriam, alia omnia pro nihilo ducere. Nam quum pendeant alii ab hominum opinione et falsa vulgi trutina se ponderent, alios decipiat propria arrogantia: Paulus nos huius unius gloriae studiosos esse iubet, ut placeamus Domino, cuius iudicio stamus et cadimus omnes. Dicunt etiam ethnici veram gloriam sitam esse in recta conscientia. Est id quidem aliquid, sed non totum: nam quum caecutiant fere omnes nimio sui amore, non poterimus tuto in ea, quam de nobis ipsi fecerimus, aestimatione acquiescere. Tenendum enim memoria quod alibi (1. Cor. 4, 4) dicit, se nullius rei sibi esse conscium, neque tamen propterea in hoc iustificari. Quid ergo? sciamus hoc iuris uni Deo esse deferendum, ut de nobis pronuntiet. Non enim sumus idonei iudices in propria causa. Hunc sensum confirmat quod proxime sequitur, non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est. Nam homines falsa persuasione decipi facile est et quotidie accidit. Ergo aliis omnibus neglectis, huc tantum adspiremus, ut Deo simus probati et sola eius approbatione simus contenti : sicuti merito pluris esse nobis debet quam omnes omnium applausus. Dicebat ille, sibi instar mille esse unius Platonis calculum. Non hic de hominum calculis agitur, quis quem praeponderet: sed de ipsius Dei sententia, cuius est evertere quidquid homines iudicaverint. CAPUT XL 1. Utinam tolerassetis me paulisper in insipientia mea: imo etiam sufferte me. 2. Nam zelotypus sum erga vos Dei zelo. Adiunxi enim vos uni viro, ad exhibendam virginem castam Christo. 3. Sed metuo ne qua fiat, ut quemadmodum serpens Evam decepit versutia sua: ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo. 4. Nam si is qui venit, alium Iesum praedicat, quem non praedicavimus : aut si alium spiritum accipitis 9 quem non accepistis: aut evangelium aliud, quod non accepistis, recte sustinuis-