21:122 Gallorum facile princeps Petrus Stella docebat, mirum quantopere brevi tempore profecerit: adeo quidem ut, quum saepissime obiret ipsorum doctorum vices, doctor potius quam auditor haberetur, eique discedenti doctoratus insignia absque ullo pretio, summo docentium omnium consensu quasi optime de Academia merito offerrentur. Interea tamen ille sacrarum literarum studium simul diligenter excolere, in quo tantum etiam promoverat ut quicunque in ea urbe aliquo purioris religionis cognoscendae studio tangebantur ad eum etiam percontandum ventitarent, eiusque tum eruditionem tum ardorem magnopere admirarentur. Testantur autem nonnulli adhuc superstites, qui tum ei familiares et contubernales fuerunt, consuevisse illum per id tempus, postquam frugaliter admodum coenasset, ad mediam usque noctem lucubrare, mane vero experrectum, quae legisset in lecto aliquamdiu meditari velutique concoquere, nec facile in ea meditatione passum interpellari. Quibus continuatis vigiliis ille quidem solidam eruditionem et excellentem memoriam est consequutus, sed illam vicissim, ut verisimile est, ventriculi imbecillitatem contraxit, quae varios ipsi morbos et tandem etiam intempestivam mortem attulit. Erat tum Academiae Bituricensis magna celebritas, quod eo evocatus ex Italia iurisconsultus aetatis suae facile princeps Andreas Alciatus venisset, quem sibi quoque Ioannes noster audiendum putavit. Itaque quum eo migrasset, amicitiam iniit et religionis et literarum nomine cum Melchiore Wolmaro Germano Rotuillensi, Graecarum literarum publico tum illic professore: cuius maxime viri eo libentius memini, quod eundem ego a prima pueritia ad pubertatem usque praeceptorem unicum habui, cuius doctrinam, pietatem caeterasque virtutes admirabilem denique in erudienda iuventute dexteritatem nunquam satis possim praedicare. Hoc autore et adiutore Calvinus Graecas literas didicit, cuius beneficii memoriam omnibus postea testatam esse voluit, consecratis ipsius nomini commentariis quos in alteram ad Corinthios epistolam edidit. In his igitur studiis versantem, ita tamen ut sacras literas assidue [fol. II. 2.] tereret, adeoque nonnullas interim conciones in agro Biturigum, in oppidulo quod Linerias vocant, praesente et probante illius domino haberet, repentina mors patris nunciata in patriam revocavit. Inde paulo post Lutetia transiens, quum annum ageret vigesimum quartum, egregium illum commentarium scripsit in Senecae libellum de Clementia: quo scriptore gravissimo et ipsius Calvini moribus plane conveniente valde delectatum eum fuisse constat. Ibi paucis mensibus innotuit omnibus purioris religionis studiosis, inter quos frequenter postea non sine insigni pietatis testimonio commemorantem eum audivimus Stephanum Por-