20:122 principibus insidiae periculosiores, qui omnibus et lautitiis et delitiis ita affluunt ut mirum sit non in lasciviam prorsus diffluere? Nam certe naturae propemodum repugnat copiis voluptatum sine voluptate perfrui. Inter delitias vero illibatam manere castitatem quam difficile sit plus satis usu patet. Tu vero, illustrissime Princeps, quidquid ad voluptatum seminarium pullulat venenum puta. Nam si te iam demulceat quod continentiam et temperantiam suffocat, quid non adultus concupisceres? Asperior forte est haec sententia, magnam corporis curam esse magnam virtutis incuriam : verissime tamen ita loquutus est Cato. Hoc quoque paradoxum vix forte admittet communis vita: Maior sum et ad maiora genitus quam ut mancipium sim corporis mei, cuius contemptus certa est mea Ubertas. Facessat ergo immodicus rigor quo omnis iucunditas tollitur e vita: sed quam lubricus ex securitate et indulgentia ad proterviendi licentiam sit lapsus, nimis multa exempla demonstrant. Quanquam tibi non cum luxuria modo sed cum aliis compluribus vitiis bellandum erit. Tua comitate, modestia, verecundia nihil suavius: sed nullum est tam mansuetum ac compositum ingenium quod assentationibus inebriatum non ad feritatem et truculentiam degeneret. Iam quum innumeri adulatores totidem sint ad inflammandum variis libidinibus tuum animum flabella, quanto te ad cavendum acrius intendere convenit? Nec vero, dum te admoneo de aulicis blanditiis, aliud postulo quam ut moderatione instructus te inexpugnabilem praebeas. Vere enim ille: non esse in laude ponendum si quis Asiam nunquam viderit, verum summa laude dignum si quis pudice et continenter in Asia vixerit. Id quum assequi maxime sit optabile, facile compendium praescribit David, si modo imiteris eius exemplum, dum praecepta Dei suos consiliarios esse praedicat. Et certe quidquid aliunde consilii suggeratur, nisi hinc sapiendi facias exordium, evanescet. Superest itaque, generosissime Princeps, ut quod de sancto rege Ezechia apud Isaiam legitur subinde tibi in mentem recurrat Praeclaras enim eius dotes enumerans propheta hoc maxime elogio eum commendat, quod thesaurus eius erit Dei timor. Vale, illustris* sime Princeps. Deus te suo praesidio tueatu/r incolumem, donis spiritualibus magis ac magis exornet omnique benedictionum genere locupletet. Genevae pridie Calendas Augusti M. D. LXIII