50:121 121 CAPUT X. 122 causa: sed tantum quatenus in eius gloriam expedit, qui ideo erga nos tam est liberalis, ut sibi accepta omnia ferantur. Mensura perveniendi. Hac particula significat se verborum elogiis minime indigere apud Corinthios, qui pars essent suae gloriae (quemadmodum alibi dicit, vos estis corona mea) sed pergit in forma loquendi iam coepta. Habeo, inquit, amplissimum campum gloriandi, ut fines meos non transsiliam: huius campi vos estis una portio. Perstringit autem modeste eorum ingratitudinem, quod suum apostolatum propemodum negligebant, qui Dei commendatione debebat inprimis esse honorabilis apud ipsos. Et subaudienda est in singulis membris antithesis pseudoapostolorum, quibus minime suppetebat eadem approbatio. 14. Non enim extendimus. Alludit ad eos qui vel brachia vi protendunt, vel surrigunt se in pedes, quum arripere volunt quod non est ad manum. Talis enim est ieiuna gloriae cupiditas, imo saepe putidior. Non enim tantum brachia porrigunt et attollunt pedes ambitiosi: sed praecipites etiam feruntur ad captandum gloriandi praetextum. Tales quidem aemulos suos fuisse subindicat. Postea declarat qualiter ad Corinthios pervenerit: nempe quia suo ministerio fundaverat eorum ecclesiam, ideo dicit in evangelio Christi: non enim vacuus ad eos venerat, sed primus illis attulerat evangelium. Praepositio in secus a quibusdam accipitur. Vertunt enim per evangelium: qui sensus non male quadrat: videtur tamen suum ad Corinthios adventum ornare Paulus: quia tam pretioso dono instructus fuerit. 15. In alienis laboribus. Iam liberius pungit pseudoapostolos, qui, quum in alienam messem manus intulissent, audebant tamen iis obtrectare, qui suo sudore ac industria locum illis paraverant. Paulus Corinthiorum ecclesiam aedificaverat, non absque maximo certamine ac innumeris difficultatibus : succedunt isti, viam stratam ianuamque apertam inveniunt. Ut videantur aliqui, sibi impudenter arrogant quod nullo iure illis competebat: et Pauli labores elevant. Spem autem habentes. Iterum oblique reprehendit Corinthios: quia sibi obstaculo erant quominus progressus maiores faceret in promovendo evangelio. Nam quum se sperare dicit, c r e s c e n t e eorum fide, ampliatum iri gloriae suae fines: imbecillitatem fidei, qua laborabant, in causa esse significat cur aliquantulum fuerit cursus suus retardatus. Ac si diceret: Nunc me decebat occupari in acquirendis novis ecclesiis, idque vobis adiuvantibus, si profecisset quantum oportuit: nunc mihi moram affertis vestra infirmitate. Spero tamen Dominum daturum ut sequatur maior in posterum in vobis profectus: atque etiam ita augeatur ministerii mei gloria, secundum regulam divinae voca-