21:121 121 VITA CALVINI 122 Natus est Ioannes Calvinus Novioduni Veromanduorum aut certe proximorum Veromanduis finium oppido celebri, anno a D. nativitate MDIX, VI Idus Iulii, patre Gerardo Calvino, matre Ioanna Franca, utroque honestae famae et mediocribus facultatibus parente. Erat is Gerardus non paucil) iudicii et consilii homo, ideoque nobilibus eius regionis plerisque carus: quod in causa fuit, ut inter Mommorios, quae familia illic fuit nobilitate praecipua insignis, liberaliter admodum, paterno tamen sumptu Calvinus filius a prima pueritia educaretur. Eos deinde Lutetiam studiorum gratia sequutus, praeceptorem habuit in Gymnasio Marchiano Maturinum Corderium, spectatae tum probitatis tum eruditionis virum, et insignem semper habitum in omnibus fere Galliae scholis iuventutis erudiendae magistrum, Genevae demum eo ipso anno quo Calvinus, VI. Nonas Septembris mortuum: quum annum agens octuagesimum quintum eo docendi munere in hoc Gymnasio Genevensi fungeretur. Translatus deinde in Gymnasium ab Acuto Monte cognominatum Hispanum habuit doctorem non indoctum: a quo exculto ipsius ingenio, quod ei iam tum erat acerrimum, ita profecit ut caeteris sodalibus in grammatices curriculo [A. 6] relictis ad dialectices et aliarum quas vocant artium studium promoveretur. Destinarat autem eum pater ab initio theologiae studiis, ad quae ultro illum inclinare ex eo colligebat, quod in illa etiam tenera aetate mirum in modum religiosus esset et severus omnium in suis sodalibus vitiorum censor: quod ex nonnullis etiam catholicis idoneis testibus multis post annis, celebri iam eius nomine, audire me memini. Itaque quasi rebus sacris destinato pater beneficium ab episcopo Noviodunensi impetravit in ecclesia cathedrali, quam appellant, ac deinceps etiam parochiae curationem in pago urbi vicino, qui Pons episcopi dicitur, ex quo ortus ipse Gerardus Calvinus pater in urbem ipsam postea transierat: quo loco constat Ioannem ipsum Calvinum, antequam Gallia excederet, nullis alioqui pontificiis ordinibus 2) initiatum aliquot ad populum conciones habuisse. Sed hoc consilium interrupit utriusque mutatus animus. Patris quidem quod iurisprudentiam certius iter esse ad opes et honores videret: filii vero, quod a cognato quodam suo Petro Roberto Olivetano, cui Gallicae ecclesiae conversa ex Hebraeo Biblia Neocomi impressa debent), de vera religione admonitus legendis sacris libris se tradere, a superstitionibus vero abhorrere, ac proinde sese ab illis sacris seiungere coepisset Profectus ergo iuris civilis audiendi causa Aureliam, ubi tunc iurisconsultorum 1) Edd. recenti, parvi. 2) Edd. recenti, add. unquam.