20:121 121 1563 IUL. 122 terea emergunt quasi e sinu nostro audaculi scriptores, qui non solum errorum nebulis sanae doctrinae lucem obscurant, vel pravis deliriis simplices dementant, ac minus exercitatos: sed profana dubitandi licentia totam religionem sibi convellere permittunt. Nam quasi putidis suis ironiis et cavillis genuinos Socratis discipulos se probent, nullum illis magis plausibile est axioma quam fidem esse liberam, ut liceat quavis de re ambigendo scripturam instar nasi cerei (ut loquuntur) flexibilem reddere. Itaque hoc proficient tandem qui illecebris novae huius academiae capti nunc dubiis speculationibus indulgent, ut semper discendo nunquam ad scientiam perveniant veritatis.7) Hactenus de historiae utilitate breviter quoad locus ferebat disserui Porro ut legis doctrina, cuius obscuritas antehac multos deterruit, familiariter innotesceret, nescio quam dextre, certe fideliter, elaboravi. Erunt, non dubito, qui uberiorem locorum explicationem desiderent. Ego vero, qui natura prolixitatem fugio, duas ob causas in hoc opere fui restrictior. Nam quia isti quatuor libri iam sua longitudine quosdam deterrent, veritus sum ne, si in ipsis enucleandis liberius stilo indulgerem, plus accederet fastidii Deinde quum in progressu de vita saepius desperaverim, succinctam expositionem dare malui quam mutilam relinquere. Videbunt tamen sinceri lectores sanoque iudicio praediti, sedulo me cavisse ne quid perplexum, ambiguum vel obscurum, astute aut negligenter praetermitterem. Quum ergo scrupulos omnes discutere conatus fuerim, non video cur de brevitate quispiam queratur, nisi forte tantum velit ex commentariis sapere. Atqui libenter patiar eiusmodi homines, quos nulla explere potest verbositas, alium sibi magistrum quaerere. Quod si experiri libeat, re ipsa cognosces ac tibi credes verissimum esse quod praedico. Puer es: atqui heus, quum reges proprium sibi legis volumen scribere iussisset, ab hac classe pium Iosiam non exemit: quin potius in puero nobilissimum exstare piae eruditionis specimen voluit, quod senum socordiam coargueret. Et tuum exemplum docet quantopere intersit a teneris assuescere. Nam ex radice, quam in te egerunt quae imbibisti religionis principia, non modo germen efflorescit sed propemodum maturitatem quandam spirat. Ergo ad eum qui tibi propositus est scopum infatigabili studio enitere. Neque te morentur vel conturbent nasuti homines, quibus minime videtur tempestivum pueros ad praecocem hanc (ut loquuntur) sapientiam vocari. Quid enim absurdius vel minus ferendum quam, ubi te circumsident omne genus corruptelae, hoc remedio arceri? Quum servos quoque vestros corrumpant aulicae delitiae, quanto summis 7) Reliqua non iterum edita sunt