9:120 verissimam sententiam, et aeque utilem deformat. Dixeram stulte eos facere, qui tantum ad nuda signa, non etiam ad promissiones illis annexas respiciunt. Fatetur recte dictum, et liberaliter calculum suum adiungit: mox, quasi novo oestro percitus, adhibendam fuisse cautionem obmurmurat, ne divellatur a sacramentis promissio. Quid ? An non diserte fuit adhibita, ubi individuo nexu coniunxi? Sacrilegum fieri divortium admonui, si quis nudum signum, et a promissione distractum sibi habere velit. Obstrepit Westphalus, cavendum esse ne separetur a signis promissio : ac si cisternae architectum increpet, sedulo rimas omnes obturantem, ac dicat cavendum esse, ne aqua per rimas effluat. Quidnam agere conor, nisi ut se intra verbum contineant, qui ex sacramentis fructum appetunt? In hoc labore me deprehendit Westphalus, et obiurgat, ac si dicerem, baptismum nihil nisi aquam esse: in coena nihil esse praeter panem et vinum. Ego autem cur [pag. 172] Augustini testimonium citavi: Sublato verbo aquam non esse nisi elementum, verbo accedente fieri ut sacramentum esse incipiat, nisi ut sacramenta ex verbo aestimanda esse ostenderem, cui sic cohaerent, ut ab eo distracta naturam suam amittant? Sed hoc est scilicet: non putavit Westphalus se hostem contra nos satis acrem visum iri, nisi apertissimam veritatem odio nostri convelleret, minutissimos quosque apices arriperet ad litis materiam, et mel ipsum sua amarulentia inficeret: maluitque coram toto mundo pudorem suum prostituere, quam fraterculis, qui pruritum eius demulcent, non se probare in omnibus nobis infestum.