6:120 MINISTER. An promiscue in omnibus impletur haec gratia? 8) PUER. [fol. 74] Multi dum illi sua pravitate viam praecludunt, efficiunt ut sibi sit inanis. Ita non nisi ad fideles solos pervenit fructus. Verum, inde nihil sacramenti naturae decedit. MINISTER. Regeneratio autem unde? PUER. A morte Christi et resurrectione simul. Haec enim vis subest eius morti, ut per eam crucifigatur vetus homo noster, et naturae nostrae vitiositas quodammodo sepeliatur, ne amplius vigeat in nobis. Quod autem reformamur in novam vitam ad obediendum Dei iustitiae, id est resurrectionis beneficium. MINISTER. Quomodo per baptismum nobis haec bona conferuntur ? PUER. Quia nisi promissiones illic nobis oblatas respuendo infructuosas reddimus, vescimur4) Christo, eiusque spiritu donamur. MINISTER. Nobis vero quid agendum est, ut rite baptismo utamur? PUER. Rectus baptismi usus in fide et poenitentia situs est: hoc est, ut statuamus primum certa animi fiducia, nos ab omnibus maculis Christi sanguine purgatos, Deo placere: deinde ut spiritum eius sentiamus ipsi in nobis habitare: atque id operibus apud alios declaremus: utque assidue nos in meditanda tum carnis mortificatione, tum iustitiae Dei obedientia exerceamus. MINISTER. Si haec requiruntur ad legitimum baptismi usum, qui fit ut infantes baptizemus? PUER. Non est necesse, ut baptismum semper fides et poenitentia praecedant: sed ab illis5) tantum exiguntur, qui per aetatem iam sunt utriusque capaces. Satis ergo fuerit, si infantes, postquam adoleverint, baptismi sui vim exserant. 1) ld commence le 50. dimanche dans ies edd. de 1558. 1561. 1563. 1566. 2) Le 50. dimanche. . Du Baptesme des petis enfans. . Les promesses du peuple d'Israel sont estendues par tout le monde. . A quelle condition on baptize les enfans. 3) Edd. rece, manuales scribunt: effectum suum habet haec gratia. 4) Sic princeps et Instit. 1550. Cae~ ter ae omnes: vestimur. 5) Ed. princeps et plures aliae scribunt: aliis, quod reliquae vel in illis vel in iis mutando entendant.