50:120 praecones sunt suae excellentiae. Interea quum gloriam eorum in verbis et iactantia sitam esse admonet, ostendit quam sint futiles ac putidi. Sibi vero rem pro verbis, hoc est, veram et solidam gloriae materiam vendicat. Terum in quo alios reprehendit, videtur ipse quoque peccare: nam se ipsum mox commendat. Respondeo, finem esse considerandum: neque enim sui ipsorum commendationi student, qui omni ambitione vacui utiliter duntaxat servire Domino cupiunt. Quod tamen ad hunc locum spectat, non est opus alia solutione quam quae ex ipsis verbis sumi potest. Nam illi se ipsos dicuntur commendare, qui verae laudis inopes ac ieiuni, se thrasonice efferendo, mentiuntur se esse quod non sunt. Quod etiam patet ex sequentibus. Verum ipsi in se ipsis. Hic eorum ineptias digito ostendit. Luscus inter caecos acute videt: surdaster clare audit inter plane surdos. Tales erant isti, qui ideo sibi placebant et se venditabant inter alios, quod praestantiores non respicerent. Nam si contulissent se cum Paulo vel aliquo simili, stolidam illam persuasionem mox deponere coacti fuissent, atque ex iactantia versi fuissent in pudorem. Huius loci expositio non aliunde petenda est quam a monachis. Nam quum sint omnes fere indoctissimi asini, et tamen oblongae vestis et cuculli causa docti censeantur : si quis tenuem modo gustum elegantioris literaturae habeat, plumas suas instar pavonis fastuose extendit: spargitur de eo mirabilis fama, adoratur inter sodales. At si seposita cuculli larva ventum fuerit ad iustum examen, deprehenditur vanitas. Cur hoc? verum quidem est vetus proverbium, audax inscitia: sed inde praecipue monachalis insolentissimus ille fastus, quod se metiuntur ex se ipsis: nam quum in eorum claustris nihil sit praeter barbariem, illic nihil mirum si regnet luscus inter caecos. Tales erant isti Pauli aemuli: sibi enim intus plaudebant, non considerantes quibus virtutibus constaret vera laus, quantumque a Pauli et similium excellentia distarent. Haec siquidem una cogitatio rubore illos merito suffudisset. Verum haec iusta est ambitiosorum poena, ridiculos fieri sua ineptudine (quo nihil magis fugiunt), ac pro gloria, quam praepostere affectant, dedecus reportare. 13. Nos autem non sine modo. Nunc suam moderationem pseudoapostolorum opponit stultitiae: et simul ostendit quis sit verus modus gloriandi : nempe quum nos continemus intra fines a Domino signatos. Hoc mihi dedit Dominus, hac mensura contentus ero, nihil amplius vel appetam, vel mihi sumam. Id vocat mensuram suae regulae. Haec enim cuiusque est regula, ad quam exigere se debet, donum et vocatio Dei. Quamquam ne in vocatione quidem ac dono Dei nobis gloriari fas est nostra