5:120 cecidisse, vestem mutasse ete Hoc ius asyliae postea transiit ad basilicas Apostolorum et Martyrum, ut legitur in multis Iuris locis. Vide [pag. 1121 Augustinum libro I. de Civit. Dei. Quum in servum omnia liceant] Utpote in quem vitae necisque potestas domino permissa est. Est aliquid quod homini in hominem licere] Natura enim indidit animalibus societatem in suo cuique genere, ut homo hominem non violet, nec canis canem, nec equus equum etc. Qui sensus ut elici posset, mutavi veterem lectionem. 1) Quis non Vedium Pollionem] Locus a contrariis. Si enim passim odio habitus est Vedius Pollio, quod servos muraenis devorandos in vivarium coniiciebat, est igitur aliquid quod commune ius animantium homini non permittit in hominem. Quod autem legendum bit Vedius Pollio, constat ex autoritate Plinii, cuius verba sunt libro IX. c. 23: Invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio eques romanus ex amicis divi Augusti, vivariis earum immergens damnata mancipia, non tanquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. Ob eam causam libro I. Taciti, inter probra ^Augusti ab obtrectatoribus recensetur Vedii Pollionis luxus, quod eius amicus esset. Hunc etiam Vedium Tacitus libro XII. numerat inter praevalida equitum romanorum nomina, quorum potentia Augusto imperante pollebat. Miror quid in mentem venerit Erasmo, ut in secunda editione Atedium pro Vedio reponeret libro III. de Ira, ubi eiusdem historiae Seneca meminit, quum veram lectionem asseruerit Coelius Rhodiginus in lectionibus antiquis, verba ipsius Senecae licet suppresso autore referens. Senecae verba sunt: Quum Augustus coenaret apud Vedium Pollionem, fregerat unus crystallinum ex servis. Ad mortem rapi eum Vedius iussit, nec vulgari quidem periturum morte. Muraenis obiici iubebatur, quas ingens piscina continebat. Quis non hoc putaret luxuriae causa facere? saevitia erat. Evasit e manibus puer, et confugit ad Caesaris pedes, nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, nec esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar, et illum quidem dimitti, et crystallina omnia coram se frangi iussit, complerique piscinam. Quod muraenas] Muraena quae Graecis μύραινα, ut autor est Varro, piscis in primis deliciis quondam habitus, et qui nunc quoque in magno pretio suo tempore habetur, quantum ex descriptione Plinii et aliorum agnoscere possum. Is est quem lampretam vulgo dicunt, non multum absimilis anguil- 1) JEdd. Senecae Jiabent: est aliquid quod in hominem licere commune ius animantium vetet.