31:120 cito praeveniat, lentus et segnis videtur. Verum si locum dare cupimus eius auxilio, domandus est fervor noster, sedanda impatientia, mitigandi dolores, usquedum miseriae nostrae Dei gratiam provocent. Ne pergat amplius. Iterum Dei potentiam ad frangendos impios commendat, ut inter tumultuosos eorum impetus firmum nobis maneat istud principium, simul ac Domino visum fuerit, evanidum fore quidquid moliuntur. Verbum p"l^ quidam in neutro genere* accipiunt, ut sit sensus, ne amplius mortalis homo timeat. Sed ratio postulat transitive exponi: nec absurdum est, impios, licet capita supra nubes extollant, vocari mortales, vel homines multis aerumnis obnoxios: quia oblique hoc modo perstringitur vesana eorum audacia, dum suae sortis obliti atroces minas spirant, efflant horrendos terrores, perinde ac si eorum libidini reprimendae ne Deus quidem sufficeret. Particula etiam e terra, tacitam continet antithesin inter humile terrae domicilium, et coelorum altitudinem. Unde enim oppugnandos Dei filios prodent? e terra scilicet, perinde ac si vermiculi e terrae fissuris emergerent. Atqui hoc modo Deum ipsum impetunt, qui e coelo auxilium servis suis promittit. PSAIMUS XI. ARG. Duae sunt huius Psalmi partes: in priore refert David quam duros exceperit tentationum insultus, et quanta anxietate constrictus fuerit quo tempore eum persequebatur Saul. Deinde sibi de salute divinitus oblata gratulatur, Deique institiam in mundo regendo praedicat. 1. Praefecto Psalmus Davidis. 2. In Iehova confido: quomodo dicitis animae meae, migrate in montem vestrum sicut avis? 3. Certe ecce impii tendent arcumy aptarunt sagittas super nervum, ut iaculentur in occulto contra rectos corde. 4. Certe fundamenta destructa sunt: iustus quid fecit. 1. (In Iehova ete.) Omnes fere interpretes querimoniam esse putant, in qua David populares suos accuset, quod latebras ubique quaeritans nihil usquam humanitatis inveniat. Et verum quidem est, quum huc et illuc erraret Saulis saevitiam fugiens, nusquam tutum illi fuisse perfugium, saltem ubi diu quietus staret. Quare merito cum sua gente expostulare potuit, quod nullus hospitio profugum excipere Signatus esset. Sed ego altius eum respicere existimo, nam quum certatim omnes ad desperationem eum impellerent, necesse fuit pra carnis infirmitate non leviter eum percelli, sed fide munitus, intrepide et constanter in Dei promissiones recubuit, ut tentationibus minime cederet. Has spirituales luctas nunc commemorat, quibus inter