21:120 haberi, qui tamen quoties libet Sanctorum cultores ut idololatras reprehendamus. Clamant, inquam, isti quantum et quamdiu volent. Habemus quod illis regeramus: nempe longe aliud esse vere sanctorum hominum labores pro religione susceptos, dicta denique et facta commemorare, (quarum rerum cognitione boni meliores evadant, improbi vero redarguantur, qui nobis unus est scopus in hoc scriptorum genere), quam, ut ipsi faciunt, partim vere sanctorum hominum vitam non minus impiis quam ineptis narrationibus (ut quod Abdias ille nescio quis in Apostolorum historia fecit) dedecorare, partim ex putidissimis mendaciis fabulosas historias (quas vulgo Legendas aureas barbaro vocabulo, ego Ablegandas stercoreas appello) conflare, ac tandem etiam veterum deorum idola mutatis tantum nominibus in usum revocare. Tam igitur absumus ab istis mortuorum cultoribus, quam tenebrae luci repugnant. Illud enim severissimis additis comminationibus prohibet Dominus: nos Deo iubenti in ipsius opera corporis et mentis oculos intendere obsequimur. Nemo enim est, opinor, qui non homines inter omnia Dei opera, et rursum inter caeteros mortales eos, qui sanctitate simul ac doctrina pollent, maxime nobis cognoscendos et observandos esse fateatur. Non temere certe Daniel stellis comparat sanctos Dei homines, (Dan. 12. v. 3) qui felicitatis iter suo splendore caeteris commonstrent: quorum fulgorem qui totum exstingui morte patiuntur, digni sunt quos tenebrae rursum multo quam antea densiores invadant. Caeterum ne illos quidem placuit imitari, qui dum bttosuautav et 7tav?jfvqixov illud dicendi genus sectantur, veritatem non tam exornarunt, quam suspectam nonnullis reddiderunt. Itaque non quam ornate, sed quam vere scriberem laborans, simplici potius narratione utendum putavi.