20:120 regnum obtineant superstitiones. At quemadmodum olim Dei spiritus per os Isaiae prophetae Iudaeos ad rupem unde erant excisi respicere iubebat, ita eodem nunc quoque per Mosen nos revocans, quam perversum sit multitudine ecclesiam metiri, ap si in turba consisteret eius dignitas, admonet. Si quando minus floreat passim religio quam o'ptandum sit, dissipetur piorum corpus, statusque ecclesiae bene compositus pessum eat, non modo labascunt nobis sed penitus diffluunt animi. Atqui dum in hac Mosis historia ecclesiae structura ex ruinis, collectio ex laceris frustis ac vastitate ostenditur, merito tale gratiae Dei specimen in bonam fiduciam erigere nos debet. Quando autem tanta est humani ingenii ad fingendos alienos cultus propensio, ne dicam lascivia, nihil nobis utilius quam regulam pure riteque colendi Dei a sanctis patriarchis petere, quorum pietatem hac praecipue nota designat Moses, quod ex solo Dei verbo pependerint. Quamlibet enim longum in externis caeremoniis sit discrimen, quod tamen inflexibile semper vigere debet utrisque est commune, ut religio ad solum Dei arbitrium nutumque formetur. Nec me latet quanto uberior hic materia suppetat, et quantum infra eorum quae breviter attigi dignitatem subsidat mea oratio: sed quia opportunis locis alibi singula a me, quanquam non quo par erat splendore et ornatu, plenius tamen et copiosius tractata sunt, nunc mihi satis fuit breviter commonefacere pios lectores quantum operae pretium facturi sint si veteris ecclesiae exemplar, quale a Mose expressum est ad suos usus prudenter aptare discant. Et certe ideo nos sanctis patriarchis in spem eiusdem haereditatis Deus adiunxit, ut superata quae nos separat temporum distantia mutuo fidei et patientiae consensu eadem certamina obeamus. Quo maiore odio digni sunt turbulenti quidam homines, qui nescio quo furiosi zeli oestro perciti ecclesiam nostrae aetatis plus satis dissipatam assidue discerpere conantur. Non loquor de professis hostibus qui aperta vi ad perdendum quidquid est piorum funditusque delendam eorum memoriam incumbunt, sed de morosis quibusdam evangelii professoribus qui non modo fovendis dissidiis novam subinde materiam suppeditant, sed pacem, quam pii doctique homines libenter colerent, sua inquietudine perturbant. 6) Videmus ut inter papistas, quamvis capitalia inter se aliis in rebus certamina exerceant, maneat tamen scelerata contra evangelium conspiratio. Quam exiguus sit eorum numerus qui sinceram Christi doctrinam tenent, si cum ingentibus conferatur illorum copiis, dicere nihil attinet. In- 6) Hmc septem versus prioris textus omissi sunt