7:12 12 ARTICULUS IV. De iustitia operum. Ad haec peccatorem non sola fide, sed et bonis operibus iustificari: quae adeo necessaria sunt, ut sine illis nemo adultus vitam consequatur aeternam.*) Probatur sic: Primum ratione philosophica, quia2) iustitia est qualitas, ideo nullus esfe iustus extra se, sed propter qualitatem operum. Item, eadem ratio partis quoad partem, quae totius quoad totum. Sed perfecta obedientia legis est iustitia. Ergo partialis obedientia est portio iustitiae. Quod autem Lutherani ponunt iustificationem fidei in praedicamento relationis, dicentes quod ideo iusti sumus, quia Deus habeat nos gratos in Christo, secundum quod Paulus docet ad Ephesios, illud est contra omnem rationem philosophiae. Item, quod negant illud principium de proportione totius et partis in hac materia valere: quia Deus non promittat mercedem, nisi implentibus legem suam, maledictos pronunciet, qui transgrediuntur in aliquo: dico, quod contra negantem principia, non est arguendum. Item, nos habemus pro nobis unam aliam demonstrationem. Contrariorum eadem est disciplina: sed nos damnamur propter mala opera: ergo iustificamur propter bona. Quod autem Lutherani replicant, unum solum malum opus sufficere ad damnationem, sed ad salutem requiri perfectionem iustitiae: respondeo, quod sufficit nos pro parte iustificari operibus, ut supra. Nam quod Paulus dicit, Stipendium peccati, mors; gratia autem Domini, vita aeterna: supplendum est in secundo membro: cuin meritis operum. Sequitur etiam alia demonstratio, quia merces et meritum sunt correlativa. Sed Deus promittit nobis mercedem pro bonis operibus: ergo opera merentur vitam aeternam. Et per consequens iustificant hominem. Quod autem Lutherani derident hoc argumentum, quia dicunt opera ideo remunerari a Deo, quia accepta sint illi postquam gratis iustificavit hominem: et ideo dicunt hoc praemium pendere a gratuita acceptatione, et propterea debere subordinari iustitiae fidei, tanquam effectum causae suae: respondeo, quod hic modus argumentandi semper fuit practicatus. Et ideo est authenticus per longam consuetudinem: quod si Deus remuneratur opera, ergo iustificant. ANTIDOTUM. Haec sunt Pauli verba (Rom. 4, 14): Si ex lege haereditas, exinanita est fides, et abolita pro- 1) aeternam om. 1576 seqq. 2) quia om. 1576 seqq.