6:12 MINISTER Verum, ut haec discutiantur ordine, et fusius explicentur: quod in liac tua partitione2) primum est caput? ruEis. Ut totam in Deo fiduciam nostram collocemus. MINISTER. Qualiter autem id fiet? PUER. Ubi omnipotentem noverimus, et perfecte bou num. MINISTER. Satisne hoc est? PUER. Nequaquam. MINISTER. Quamobrem ? PUER. Quia ^indigni sumus, quibus adiuvandis potentiam exserat, et in quorum salutem, quam bonus sit, ostendat. MINISTER. Quid ergo praeterea opus est? PUER. Nempe ut cum animo suo quisque nostrum statuat, ab ipso se diligi, eumque sibi et patrem esse velle, et salutis autorem. MINISTER. Unde autem nobis id constabit. PUER. Ex verbo ipsius scilicet, ubi suam nobis misericordiam in Christo exponit, et de amore erga nos suo testatur. MINIS1ER. Fiduciae ergo in Deo collocandae fundamentum ac principium est, eum in Christo novisse. PUER. Omnino. MINISTER. [fol. 8] Nunc, quaenam sit huius cognitionis summa, paucis audire abs te velim. PUER. In fidei confessione, vel potius in formula confessionis, quam inter se communem habent Christiani omnes, continetur. Eam vulgo symbolum apostolorum vocant, quod ab initio ecclesiae recepta semper fuerit inter omnes pios: et quod vel ab ore apostolorum excepta fuerit, vel ex eorum scriptis fideliter collecta. MINISTER. Recita. 1) Le 2. dimanche. . Le premier poinct pour honnorer Dieu est se fier en luy. . Fondement pour avoir confiance. . Le Symbole des Apostres. 2) partitione. Sic omnes inde a duce Gallasio 1552. Antea male scribebantur: petitione.