52:12 12 igitur summam eorum quae illis petebat a Deo: ut ipsi quoque discant suo exemplo orare, et ad profectum istorum donorum adspirent. Quod nonnulli caritatem Philippensium accipiunt pro ipsis Philippensibus : qualiter vulgo barbari loqui solent, vestra reverentia, vestra paternitas: absurdum est. Neque enim tale exemplum exstat in Paulo, necdum in consuetudinem venerant tales ineptiae. Deinde1 minus plena esset sententia: et alioqui simplex et naturalis verborum sensus optime quadrat. Terit1 enim Christianorum incrementa sunt, quum proficiunt in agnitione et intelligentia, deinde in caritate. Itaque particula i n, secundum phrasin linguae hebraicae, capitur hic pro cum: sicuti etiam trans* tuli. Nisi forte quis malit exponere per: ut instrumentum vel causam formalem notet. Nam quo maiores in cognitione progressus facimus, eo magis debet crescere in nobis caritas. Tunc sensus esset:* ut caritas vestra secundum intelligentiae mensuram crescat. Omnis i n t e l l i g e n t i a e pro plena et solida, non autem omnium rerum. 10. Ut probetis quae. Definitio christianae sapientiae, cognoscere quid e re sit, vel expediat: non in vanis argutiis ac speculationibus ingenium torquere. Neque enim Dominus inutiliter fideles suos vult occupare, ut discant quod nihil prosit. Hinc collige quo loco habenda sit sorbonica theologia, in qua si vitam consumpseris, nihilo plus inde aedificationis in spem coelestis vitae, vel spiritualis fructus reportes, quam ex Euclidis demonstrationibus. Certe etiamsi nihil falsi doceret, hoc tamen nomine merito execrabilis esse debet, quod perniciosa est spiritualis doctrinae profanatio. Utilis enim scriptura, ut inquit Paulus (2. Tim. 3, 16): illic nihil piaeter frigidas leptologias reperire est. Quo sitis sinceri. Haec est utilitas quam ex cognitione reportamus: non ut suis quisque rationibus astute consulat, sed ut pura conscientia vivamus coram Deo. Sequitur et inoffensi. Graecum nomen a,Tzco%onoi ambiguum est. Chrysostomus active exponit, quod sicuti coram Deo puros et integros esse voluerit, ita nunc velit coram hominibus honestam vitam ducere, ne quibus malis exemplis proximos laedant. Id ego non reiicio: passiva tamen significatio contextui aptior est, meo iudicio. In hoc siquidem prudentiam illis optavit, ut inoffenso gradu pergant in vocatione sua, usque in diem Christi. Sicuti contra ignorantia fit ut saepe labamur, impingamus, erremus. Et quot scandala identidem nobis Satan obiiciat, quae cursum nostrum vel abrumpant, vel impediant, quisque nostrum pro* se experitur. 11. Impleti fructibus iustitiae. Hoc quidem iam ad externam vitam pertinet. Bona enim conscientia fructus suos operibus producit. Itaque fertiles esse cupit bonis operibus in Dei gloriam. Tales fructus lfc