49:12 suum apostolatum ad omnes gentes. Mox apertius Romanorum apostolum se vocat, quum ait, comprehendi et ipsos in numero gentium, quibus datus sit minister. Porro commune habent mandatum apostoli de praedicando evangelio per universum orbem : neque certis ecclesiis, ut pastores et episcopi, praeficiuntur. Paulus autem praeter generalem apostolicae functionis provinciam, evangelii inter gentes promulgandi minister fuit speciali iure constitutus. Nec obest quod vetitus est transire per Macedoniam1), et loqui verbum in Mysia: quod factum est, non u t illi certi fines limitarentur : sed quia quo tempore alio properandum erat: illic autem nondum maturuerat messis. 6. Vocati Iesu Christi. Propiorem rationem assignat: quia scilicet Dominus iam ediderit in eis specimen, quo declaravit se ad evangelii communicationem ipsos vocare. Unde sequebatur, si vocationem suam stare vellent, non repudiandum eis esse ministerium Pauli, qui eadem Domini electione assumptus fuerat. Itaque hanc particulam, Vocati Iesu Christi, per declarationem accipio, ac si intercederet dictio nempe. Significat vero, esse Christi participes per vocationem. Nam et in Christo a patre coelesti eliguntur in filios2), qui futuri sunt aeternae vitae haeredes: et electi, in eius, tanquam pastoris, custodiam ac fidem committuntur. 7. Omnibus qui estis Bomae. Pulchro3) ordine'demonstrat quid sit in nobis commendatione dignum4). Primum quod nos Dominus sua benignitate susceperit in gratiam ac dilectionem. Deinde quod vocaverit. Tertio quod vocaverit ad sanctitatem: quae demum commendatio locum habet, si vocationi nostrae non desumus. Hic vero nobis suggeritur uberrima doctrina, quam ego breviter perstringens singulis meditandam relinquo. Certe penes nos salutis nostrae laudem* non statuit Paulus, sed ex fonte gratuitae Dei et paternae erga nos dilectionis totam derivat Hoc enim principium facit, quod nos Deus amet. Quae porro illi amoris causa, nisi mera sua bonitas. Hinc et vocatio dependet, qua suam adoptionem in iis, quos prius gratis elegit, suo tempore obsignat. Caeterum et hinc colligimus, nullos se rite5) fidelium numero aggregare, quin Dominum sibi benevolum esse certo confidant, licet immeritis ac miseris peccatoribus: et eius bonitate excitati adspirent ad sanctitatem. Non enim ad immunditiam nos vocavit, sed in sanctificationem, ete. Quum graeca reddi per secundam personam possent, non vidi rationem mutandae personae6). *) imo Bithyniam. *) filii. 3) Egregio. 4) commendandam. 5) Non ergo possumus n o s . . . . confidamus.,. . adspiremus. 6) cur persona variaretur.