38:12 rere fructu, iam ad ultimam severitatem descendit: Dabo, inquit, uxores eorum alienis. Periphrastice designat clades, quae solent in bellis accidere. Nihil autem acerbius quam ubi uxor eripitur e sinu mariti. Nam si daretur optio, malent viri statim se privari vita quam perferre tale dedecus. Significat igitur Ieremias instare Iudaeis quod est devictis gentibus atrocissimum, nempe ut viri spolientur uxoribus. Postea idem adiungit de agris: ac pronuntiat Deus se daturum agros illorum possessoribus: quo genere loquendi significat non tantum ad breve tempus ipsos privatum iri agris suis, sed in perpetuum. Subest enim tacita antithesis: quia fieri interdum solet ut grassentur hostes et omnia diripiant : neque tamen diu possideant agros : quia postea succedit mutatio. Ubi autem hostes vocat possessores, intelligit talem fore calamitatem, ut diu, et per totam vitam exsulent Iudaei a patria, et careant suis possessionibus. Putabant terram 4ta sibi datam esse, ut non posset ullo modo eripi: et certe Dominus eos nunquam inde expulisset, nisi quia ipsam polluerant suis inquinamentis. Sed oportuit inde expelli propter scelera, quibus eam inquinaverant. Ita denuntiat propheta stultam esse ipsorum confidentiam: dum putant se aeternos fore terrae ipsius haeredes. Succedent, inquit, alii vobis, qui ipsam possideant quasi haereditario iure. Nunc tenemus prophetae consilium. Postea causam adiungit, cur statuerit Deus tam graviter in ipsos animadvertere, Nempe quia a minimo usque ad maximum^ inquit, addicti sunt avaritiae. Significat nullam vigere aequitatem in populo: quia sub una specie complectitur omnes fraudes et rapinas, et quidquid est iniustitiae. Dicit igitur unumquemque addictum esse proprio lucro, ita ut inter se mutuas iniurias exerceant absque iusti et aequi respectu. Et tandem amplificat hanc sententiam, Quod a propheta usque ad sacerdotem omnes fallaciter agant. Est etiam hic altera synecdoche. Sed variis loquendi formis exprimit Ieremias iniustitiam qua se ultro citroque homines fatigant. Neque enim excludit violentiam quum loquitur de fraude: sed perinde est ac si diceret, ipsos rectitudinis oblitos grassari per omne genus fraudis. Fuit autem hoc horribile, nihil aequitatis aut iustitiae manere in ipsis prophetis et sacerdotibus, qui debuerant facem aliis praeferre et viam monstrare, sicuti Deus constituerat ipsos duces. Quum ergo ipsi quoque fraudulenter agerent, oportuit in plebe ipsa, quae est instar faecis, grassari foedissimam iniustitiam. Ergo his verbis ostendit propheta non posse obiici Deo nimium rigorem, quasi in populum suum saeviat, quoniam eo pervenerat scelerum congeries, ut noa possent amplius ferri. Sequitur,