19:12 sumus de coena. Ita enim illis erat praescriptum. Placida et benigna fuit omnis colloquutio. Statim inter nos convenit de spirituali communicatione per fidem. De praesentia aliquid fuit controversiae. Sed huc tandem deventum est ut fidei praesens esse agnosceremus quod vere offerretur per fidem spiritualiter sumendum. Conscripta est formula4) quam utrique cum suis communicarent. Hinc exorta laetitia incredibilis, omnium animis in concordiae spem erectis. Regina ipsa coram me complecti et hortari ut pergeremus. Respondi duo a nobis summo studio quaeri, veritatem et pacem. Esse quidem haec recte inchoata sed adhuc plane imperfecta. Nam de industria nihil in illa formula expresseramus de locorum distantia, et caeteris eiusmodi quae in proximam colloquutionem reieceramus. Tum igitur ita discessum est. Postridie, id est, prima huius mensis octobris, renunciarunt colloquutores, noluisse suos nostrae formulae assentiri nisi certis quibusdam additis et quibusdam mutatis, ac se quidem indignissime ferre quorundam morositatem sed nos magnopere hortari ut paci consuleremus. Nos re collata comperimus quae addiderant magis pro nobis quam; pro illis facere. Quod autem mutarant tolerabile non erat, quoniam verbo tribuebant quod fidei erat, id est, suo more volebant praesentiam inculcare, quae a verbis et syllabis penderet. Ac poterant quidem a se ipsis refelli, ut qui contraria simul ponerent. Sed placuit simpliciter respondere, nos de priore formula nihil hac in parte mutaturos. Addidit quoque Martyr explicationem pleniorem nostrae sententiae, qua tolleretur omnis fxtTovoCa itemque cvvovoCa. Sed hanc explicationem placuit in proximum conventum differre, in quo videlicet his ipsis de rebus acturi essemus. Heri5) igitur nos et de transsubstantiatione et de adoratione acturos putabamus, quum ecce ad nos affertur quod semper expectaveramus futurum, conviciis nimirum exceptos colloquutores a reliquis, et magnum inter eos certamen exortum. Hic est forma et methodo actum est, quo die Beza non adfuit Ipsa disputatio habita est prid. Cal et ipsis Cal Oct 4) Formulam tradunt Hist eccl 608 et La Place I I (latine Languet II. 148); Nous confessons que I. C. en sa saincte cene nous presente donne et exhibe veritablement la substance de son corps et de son sang par l'operation de son S. E. et que nous recevons et mangeons sacramentellement spirituellement et par foy ce propre corps qui est mort pour nous pour estre oa de ses os et chair de sa chair a fin d'en estre vivifies et en percevoir tout ce qui est requis a nostre salut. Et pource que la foy appuyee sur la parolle de Dieu nous fait et rend presentes les choses promises et que par ceste foy nous prenons vrayement et de faict le vray et naturel corps et sang de nostre S. par la vertu du S. E. en cest esgard nous confessons la presence du corps et du sang d'iceluy nostre Sauveur en la S. O. 5) d. % Oct