18:12 tas. Nunc vero quum et scribendi facultas detur et ad scribendum etiam urgeat argumenti magnitudo, praetermittere nolui quin has literas ad te conscriberem, ut tuum iudicium quale sit de his quae breviter subiiciam scriptis exponere non graveris. Nuper a me quaesitum est quid de duarum sororum uni viro coniunctione sentirem, liceretne marito sororis demortuae, cuius etiam plures et superstites suscepti fuissent liberi, alteram sororem in uxorem ducere. Id quia novum et inauditum prima fronte visum est, respondendi tempus mihi dari petii, estque mihi oblata quaedam apologia3) qua licere iure defenditur. In hanc vero contra scriptum est nullo iure posse factum defendi. Iamiam exspecto quid sentias. Idem te facere vehementer rogo, quoad confessionem quam ad te mitto spectat. Etsi autem illius autor tibi de facie notus non est, a schola tamen Servetana,4) et sodalitio esse boni illius viri tibi notissimi de la Vau5) facile iudicabis. Venerabilis hic confessor, quondam Lutetiae, hic deinde diaconatum exercuit: tandem nescio quibus furiis vel vertigine tactus a nobis turpissime descivit. Nunc restat, ne te diutius remorer negotiis gravioribus occupatum, ut nostri senatus nomine te salutem plurimum, rogemque velis ad nos Olivarium Bufum nostrum remittere, ac secum alterum illi collegam: omnem operam studium et diligentiam nostri pollicentur. Iuliodunenses in concordiam et amicitiam mutuam redierunt.6) Illos enim reliquit monachus Sibilleau 7) suarum turbarum autor. Ipse etiam nuper in synodo culpam suam agnovit, ut illi apud quos quinque diebus mansi suae reconciliationis ergo. Tranquilla sunt omnia Dei beneficio, et spero illius laudi et gloriae fore tantam animorum nuperrime dissidentium consensionem. Vale, mi domine, teque salvum et incolumem diu ecclesiae suae conservet Deus Opt. Max. Pictavii die 8. Februarii scripsi.8) Tuus ex animo Fontanus R. Stagno.9) 3) Codex habet: agoologia. 4) Idem: Sevretana. 5) N. 2118. Hic vir in Synodo Parisiensi d. 25. Maii 1559 accusatus, coram proxima synodo provinciali causam dicere debuerat. Cf* etiam Hist. eccl L 101. 6) Julioduni (Loudun) turbae fuerunt de quibus Calvinus Cal Iul 1561. 7) Mathurin Sibilleau s. Sibelleau quem complures %n oppido Loudun sibi ministrum dari volebant. Res in synodis passim tractata est, etiam Aureliae 1562. Vide ep. Calvini 1. Iul 1561 etc. Lievre, Prot du Poitou I. 92. 8) De anno ambigi potest. Omnino post a. 1559 collocanda. Quaestio mairimonialis et mentio viri La Vau nobis a. 1560 suggessit. St tamen turbae Iuliodunenses eae fuerunt de quibus Calvinus I I pax iam stabilita potius ad 1562 eam detruderent. 9) Quid sibi velit hoc alterum nomen tu videas. An Fontani cognomen ? An presbyteri alicuius ?