15:12 Eximio Christi servo Ioanni Calvino pastori ecclesiae Genevensis ut fidelissimo ita doctissimo pietatem et veritatem evangelicam fortiter tuenti ac quam latissime et purissime propaganti fratri et symmystae quam carissimo. Genevae. Quum me Budaeus bene sperare iussisset, gratias egi Domino, sed nunc plenius abs te edoctus * j plenius ago, longeque magis amo quam prius eos qui istam cupiunt salvam ecclesiam, precorque quam. clementissimum patrem ut aliis meliorem det mentem, et plus cordis istis qui nolunt omnia perire, Iudamque cogat in se ita subito agere ut omnibus sit exemplum, et qui sanabiles sunt tanto metu et terrore concutiantur, ut nihil magis studeant quam gloriae Dei servire, optima quaeque tueri et mala prorsus profligare. Causa Hieronymi ita me affecerat, ut tantum non abalienarer ab illis quos videbam prodere Christum et inconcussam veritatem. Sed causa Serveti, et postrema purius tractata, facit ut merito illis iungar qui hic ludunt et apud se sapere volunt, vel qui eludunt potius, serio experiuntur, quid eis agendum fuisset. Mirum sane est tam corruptos mente inveniri: discent suo magno malo aliter serviendum. esse Domino quam faciant. Magna est iniquitas studiose et cum consilio praevaricari, Deum ridere et ecclesiam subsannare. Faciam quod scribis2) et ii quibus aperui, quamvis pauci sunt, tamen omnes probarunt. Habemus hic aliquot decrepitos ob verbum multa passos ac pulsos omnibus amissis, quibus pars impendetur ut foveri possint, pars Argentoratum mittetur. Nuper Garnerus et seniores literas huc miserunt,3) quas ad Viretum misi ut ad te mitteret, nam ad te scribuntur, et nobis datae. Putat turbatores ad nos scripsisse, sed fallitur quantum ego novi. Si cum. pastoribus Germanis 4) illi recte conveniret, arbitror ecelesiam pacatiorem futuram: nollem eos prodere veritatem, sed ita firme eam tueri ut non studio contradicendi aliis fieret, nec quae recte possunt intelligi prorsus damnarentur. Sensi pridem ex te desiderari quaedam in viro et literae quas scribit satis indicant non omnia satis composita: sed unius culpa aut vitio tota non est negligenda ecclesia^ quam per te Dominus erexit. Se quia ego 5) quasi 1899. 1) Suspicamur eum alludere ad deperditam quandam epistolam, 2) circa pecuniam exsulibus destinatam (N, 1885). 3) deperditas. 4) Cum Marbachio et sociis videtur iam tunc novum ats - sidium de coena exorsum esse. Garnerius Zwinghanismt accusatus fuit coram conventu ecclesiastico, paulo ante Vermilii adventum (Schmidt p. 170). 5) Locus evidenter a libr ario corruptum.