12:12 in animo habere. Interea consulebat Caesaris nomine, ut duos aut tres ex vobis Hex ad se accerseret: idque seorsum: quo a singulis aliquid per blanditias eliceret, vel quovis modo extorqueret, quod ab omnibus non posset simul impetrari. Pollicebatur Caesar idem se facturum. Hic porro finis erat, ut illis quasi praeiudiciis obstricti eo minus possetis, quum ad seriam disputationem22) ventum esset. Nam quia frangi nos in recta et simplici causae actione desperant, nullum vident melius compendium, quam si Principes habeant obnoxios, et quasi vinctam ac alligatam teneant eorum libertatem. Hoc consilium quum Begi placeret, negavit Gastellanus-8) committendos vobiscum24) ad disputationem Gallos theologos, nisi bene ante instructi essent et comparati. Vos homines esse in hoc pugnae genere exercitatos: nec tam facile posse labefactari. Cavendum esse ne Rex prodita suorum inscitia totum regnum magno ludibrio exponeret. Ambitio Regis fecit ut praevaleret haec sententia. Duodecim sunt delecti, qui Meloduni de capitibus controversis disputent,25) et tandem ad Regem referant quid censuerint. Silentium iureiurando promiserunt. Sed illis tacentibus certo scio, nihil nisi de opprimenda veritate acturos, se qualemcunque reformationem quaerere utcunque simulent: certo certius est hoc unum agitare,26) qualiter sepulta sanae doctrinae luce 27) suam tyrannidem stabiliant. Ego Cardinalis Turnonii consilium a Deo fuisse discussum interpretor: ne quem ex nostris28) incautum et nihil tale suspicantem irretirent. Meministi iisdem te artibus tentatum fuisse a Langeo. 29) Verum si in Dominum respexerimus, frustra nos adorientur omnibus machinis. Vale, clarissime vir et amice mihi semper observande. Dominus tibi semper adsit, diuque ecclesiae suae incolumem te servet. Ianuario30) 1545. Ioannes Calvinus tuus. 22) disceptationem edd. 23) Petrus du Chastel s. Chatelain, Erasmi et Alciati olim discipulus, vir probitate et morum gravitate, teste Thuano I lll. p. 86, praestantissimus, episc. Matisconensisi magnus eleemosynarii, et magister bibliothecae regiae. Vide Gallandii Vitam P. Castellani ex ree* Baluzii P. 1674. 24) vobis edd. 25) Sleidan. IL 371. Galland. I. I p. 83. Strobel, miscell. lit. III. 221. Conventus ille celebratus est 15. Nov* 1544 sed inter se mirum quantum dissidentes illi nihil effecerunt nisi ut 25 Articulos biennio ante a Fr* Landry et Gl. Espencaeo constitutos denuo commendarent. 26) Add. istos 106. 27) sana doctrina 106. 28) vestrum 106. 29) Quem Franciscus Rex 1535 ad Electorem Saxoniae misit, ut ecclesiarum unionem per liberum concilium, adiuvantibus Bucero et Mel promoveret {Corp. Mes. IL 1010, 1023,* Schmidt, Mel p. 281). 30) Sic Codd. Edd. habent: 12. Cal. Febr.