11:12 marobrivae6) conveniant. Si poterit inter eos convenire, merito timendum est ne ad nos perdendos conspirent. Aderit Ferdinandus, qui iam itineris magnam partem progressus est. Rumor est Sdbaudum quoque per Italiam iter facere ut Alpibus Tridentinis in Germaniam veniat. Et sane nihil ei spei restabit ad sua recuperanda, si eo absente duo illi transegerint. Nostri Caesarem de sua pollicitatione appellant. Interim tamen non secus tumultuantur, ac si bellum esset iam indictum. Superiori mense visi sunt nimis esse resides: nunc mirum est quam sint excitati. Atqui inter tantos motus mihi tantum est otii ut de uxore ducenda cogitare audeam.7) Oblata mihi erat puella quaedam, nobilis genere, et supra conditionem meam dotata. Ab eo coniugio duae rationes me absterrebant: quod linguam nostram non tenebat, et quod verebar ne sui generis ac educationis nimis memor esset. Frater eius vir pientissimus instabat, nec alia causa nisi quod ita erat amore mei excaecatus ut se ipsum negligeret. Uxor etiam studio simili cum eo certabat, ut dare manus propemodum cogerer, nisi me Dominus liberasset. Quum enim respondissem, nihil me facturum, nisi puella reciperet se linguae nostrae discendae animum adiecturam, illa tempus ad deliberandum petiit. Statim igitur fratrem meum cum bono quodam viro misi, qui mihi alteram adduceret: quae, si famae suae respondeat, satis magnam dotem sine ulla pecunia secum adferet. Mirifice enim commendatur ab iis qui norunt. Si veniet, quod certo speramus, nuptiae non ultra decimum diem Martii proferentur. Utinam tunc adesses, ut benediceres nostro coniugio. Sed quia te anno praeterito plus satis fatigavi, non audeo rogare. Si quis tamen ex fratribus in animo haberet nos invisere, optarim ut eo tempore, quo vices tuas sufficeret. Quanquam ridiculum me facio si contigerit me ista spe decidere. Sed quia Dominum mihi adfuturum confido, perinde ac de re certa delibero. Redeo ad publicum statum. Quoniam Caesar per Londensein8) indicavit nostris principibus, se de conventu habendo consilium non abiecisse, ne imparati deprehendantur, iusserunt Schmalcaldiae adesse aliquot eruditos viros qui de ordine actionis dispiciant. Bucerus ante vicesimum huius mensis eo profecturus est. Vale, frater optatissime. Dominus te aliosque omnes tuos collegas conservet: quos meo nomine amantissime salutatus, nominatim Capunculum,9) Corderium praeceptorem meum, Tho- 6) Amiens. De hoc conventu rumor dubius, nam mense Ianuario Imperator ex Hispania Belgium petens aliquot dies Parisiis commoratus fuerat. 7) Cf. N. 172. 8) legatum suum in conventu Francofurdensi, 9) Hunc omittunt God. 111, B. S. et Anglus.